Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
37 VIII. Mirati sunt universi, post fata Gregorii XVI. Joannetn Mariam Cardinalem Mastai-Ferretti sub nomine Pii IX. in Conclavi, quod quadraginta horis dumtaxat duravit, in Summum Pontificem electum fuisse. Pro eligendo, die 7-a curr. denati Pii IX. successore, congregati in Conclavi S. R. E. Cardinales sexaginta et unus, gravi hac sua obligatione adhuc celerius defuncti sunt. Namque die 19-a labentis mensis scrutinium facere adgressi, sequenti, sive die 20-a electionem jam perfecerunt ita, ut mox post primam horam pomeridianam e suggestu Basilicae Vaticanae electio novi Summi Pontificis Leonis XIII. Urbi et Orbi nota dari, sive publicari potuerit. Sane in annalibus Historiae unius solummodo brevioris Conclavis mentio occurrit, illius nempe, in quo Gregorius XV. ad Summum Pontificatum assumptus fuit. Stupidi haeserunt omnes, cognita tam celeri Summi Pontificis electione, hocque tanto magis, quod in publicis volantibus pagellis de acribus Cardinalium in Conclavi dissensionibus informati longius Conclave exspectaverint. Informationes has de dissidiis Cardinalium in cerebro dumtaxat referentium exstitisse, nec fuisse nisi putida mendacia ac commenta, eventus celerrimae electionis apertissime demonstrat. Divulgata Summi Pontificis electione Urbs Roma sedibus suis emota videbatur. Omnes omnium ordinum et classium homines ad Vaticanum forum, Vaticanamque S. Petri Basilicam properaverunt, novum Summum Pontificem salutaturi, eiusque benedictionem recepturi. Quod cum Beatissimo Patri, ad recipiendum in Capella Sixtina secundum Cardinalium homagium praeparato, renunciatum fuisset, is in comitatu Cardinalium, aliorumque Praelatorum ad suggestum Basilicae ascendit, seque immensae populi multitudini, in Ecclesia congregatae, conspiciendum praebuit. Enthusiasmum, in quem populus, viso Christi in terris Vicario prorupit, describere nullus calamus valet. Ad quietem et silentium reductae multitudini dein Sanctissimus Dominus apostolicam benedictionem impertitus est, quam priori similes acclamationes et salutationes praesentium exceperunt. Deo Optimo Maximo habendae sunt gratiae, quod congregatorum in Conclavi Cardinalium voluntates ita dirigere dignatus fuerit, ut fidelium Catholicorum, ocyorem Summi Pontificis electionem exoptantium, exspectationem non fefellerint. Non dubito autem, quin dispositionibus meis, ante ingressum in Conclave eatenus factis, in omnibus curae meae creditae Archi-Dioecesis parochiis ad amussim responsum fuerit; electionem enim Summi Pontificis Leonis XIII. mox ubique locorum, ac signanter Strigonii innotuisse e telegrammate comperi V. Capituli Metropolitanae meae Ecclesiae, quo ddto 21-ae exarato, mihique horis pomeridianis eiusdem diei reddito significabatur, in Cathedrali mea Ecclesia solemnem gratiarum actionem jam persolutam fuisse, quove rogatus, exoratusque fui, ut gratulationem prae- laudati V. Capituli, Cleri item et fidelis Archi-Dioecesani populi ob factam electionem Nr. 1270. De electione Summi Pontificis Leonis XIII. i \ i