Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
allecti sui ad Deum conversionem prorogant. Quia quamvis a Domino dictum sit per prophetam ’): ,,impietas impii non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua“, ac ideo, quamdiu anima corpus vegetat ac inhabitat, poenitentiam agere et ad Deum converti quis possit, difficile tamen est, ut peccatis diutius assuetus, et in his toto vitae tempore versatus, in ipso mortis momento ea omnia praestet, quae ad veram poenitentiam., requiruntur, et quae sola etiam in articulo vitae remissionem peccatorum operatur. Sed de differentibus poenitentiam audiendus est S. Augustinus2): „Si quis positus in ultima necessitate aegritudinis suae voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit: fateor vobis, non fili negamus, quod petit, sed non praesumimus, quod bene hinc exit: si securus hinc exierit, ego nescio: poenitentiam dare possumus, securitatem autem dare non possumus. Numquid dico, damnabitur? Sed non dico,liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? vis, quod incertum est, evadere? age poenitentiam, dum sanus es. Sic si agis, dico tibi, quod securus es : quia poenitentiam egisti eo tempore, quo et peccare potui sti. Si autem vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimi- se runt, non tu illa. Ergo, inquit, tene certum, et dimitte incertum.“ Idem quoque S. Doctor ait3): „Nullus expectet, quando iam non possit peccare. Arbitrii euim quaerat libertatem, ut dolere possit commissa, non necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam ipsa relinquat, ea non libere, sed quasi ex necessitate condemnat. Licet enim latro veniam meruisset in fine de omni suo crimine, non tamen dedit baptisatis peccandi et perseverandi auctoritatem. Tunc enim baptisatus est, qui tunc primum in cruce Christum confessus est. Poenitentia enim, si in extremo hiatu vitae advenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec purgatorium sentiunt, qui in fine baptisautur. Illi autem, qui cum potuerunt, nunquam converti voluerunt, confitentes cum iam peccare nequeunt, non sic facile acquirunt, quod volunt.“ Quibus a S. Augustino sic prolatis subiungit auctor Decretorum4): „Conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam iusta conversio, timendum est de poenitente sero. Quem enim morbus urget, et poena terret, ad veram vix veniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite dilexerit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocent. Multos enim solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam potest in morte iuvare, quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera poenitentia, inspirare eam potest, quandocunque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex iustitia. Sed quoniam multa sunt, quae impediunt, et languentem retrahunt, periculosissimum est, et interitui vicinum, ad mortem pertrahere poenitentiae remedium.“ Profecto, qui asserunt poenitentiam et satisfactiones laboriosas poe- nitentibus necessarias non esse,oppido falluntur; aSS. Patribus enim poenitentiam laboriosum quemdam baptismum merito dictum fuisse, observat Concilium Trideutinum 5). As serentibus autem, conversionem magni peccatoris facilem esse, aperte contradicit S. Ambrosius, inquiens °): „facilius inveni, qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam.“ Porro iustitiam Dei exigere, ut ob commissa delicta vel ipsi nos puniamus, vel Ipse nos puniat, docet S. Augustinus: „non vis, ait7), ut Ipse puniat, tu puni. Iniquitas omnis puniatur ueeesse est, aut ab ipso homine peccante, aut a Deo vindicante.“ Cui consentit S. Pacianus, dicens8): „In quantum non peperceris tibi, in tantum Deus, crede, ') Ezech. 33. — s) Cap. „Si quis positus1* Dist- VII. — s) 1. de poenit. v. Cap. „Nullus“ Dist. ead. — *) cit- cap- „Nullus." — 5) Sess. XIV. cap. 2. — e) 1. 2. de poenit. — ’) in Ps. 44. — 8) paraen- ad poenit.