Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
16 parcet.“ Quoad omnem enim sine discrimine poeuitentem, ac proinde etiam ilium, qui in articulo mortis convert? ad Deum vult, verum manet: sine gravi animi dolore deleri non posse, quae cum gaudio co.mmissa sunt, ut loquitur S. Augustinus ') porro: poenitentiam non esse solum cessationem a peccato et novae vitae propositum et inchoationem, sed etiam ve- .teris odium continere debere, ut docent Patres Tridentini2) item: peccatum detestandum esse, prout peccatum est offensa Dei, iniuriaDeo illata, et privatio amicitiae Dei, ac ideo avertendum esse cor a creatura et ad Deum convertendum, ab amore sui et contemptu Dei ad amorem Dei et contemptum sui. Prae oculis igitur habeamus oportet, quibus ut ita dicam gradibus pervenire peccator possit ad iustificatiouem. Nimirum: fide, qua vera credit, quae divinitus revelata ac promissa sunt; impium a Deo iustificari per eius gratiam, et per redemptionem,quae est in Christo Jesu: divinae iustitiae timore, qui donum Dei est, et impulsus Spiritus Sancti, a quo tamquam a primo motu concutitur, convertitur ad desiderandam Dei misericordiam, et in spem erigitur, confidens Deum sibi propitium fore propter Christum, tandem: incipiendo diligere Deum, velut omnis iustitiae fontem. „Qui enim non diligit, manet in morte“, dicit S. Joannes 3). In eo igitur laborandum est ad poenitentiae tribunal sedentibus, ut poenitentem commoveant et excitent ad amorem Dei cum propter eius excellentiam, quam aspernatus est, tum propter infinitam eius bonitatem, cui ingrati animi crimen opposuit; in poenitentis memoriam revocent beneficia a Deo accepta, gratias ad salutem consequendam, praecipue vero opus ineffabile redemptionis humanae commemorent. Ad quae audita emollietur cor poenitentis, huncque sincere confiteri peccata sua et satisfacere pro iis promptum observabunt. Quam Coufessariorum obligationem ob magnam rei gravitatem vel per summos apices commemorare operae pretium duxi. Cohiberi porro non possum, quin Pastoribus animarum impensissime commendem, ut apud curae suae creditos fideles instent opportune, importune, arguant, obsecrent in omni patientia, ne illi conversionem suam ad Deum et poenitentiam prorogent, vel plane ad extremum vitae suae halitum differant, sicque animae suae salutem praesentissimo discrimini obiici- ant. Experientia quippe docet eam invalescere inter fideles ad animae curam negligentiam, ut dum vel minimo tentati corporis morbo protinus medicum accersunt et opportunum quaerunt adhibentque remedium, animae gravibus licet pressae peccatis, multisque sauciae vulneribus, vel non, vel quam tardissime possunt, admovent medelam, advocando sacerdotem, qui medicam illis plagis opem impendat, vicinae mortis metu magis impulsi ad faciendam peccatorum suorum confessionem, quam amore et studio obtinendae salutis excitati; huius procrastinationis illud saepe est consectarium, ut poenitentiam differentes repentina morte e vivis eripiantur. Docendi itaque sunt fideles, quanto pretiosior est anima corpore, tanto illi prae isto maiorem, sollicitioremque curam impendendam esse, dicente Salvatore4): „Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?“ docendi sunt porro, quod superius adducta S. Augustini effata edicunt, poenitentiam seram, raro esse seriam atque bonam; quodve Deus ipse per Spiritum Sanctum nos moneat, ut conversionem nostram ac poenitentiam non procrastinemus cum dispendio salutis nostrae. Inculcatur enim nobis per Ecclesiasticum 5): „Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito ‘) Quaeat. in vet. et nov- testam, n. 112. —•) Sess, XIV. cap- 4. — *) 1. Ep. 3, 14. Vid. e tiam Cone. Trid Sess.cit. cap. 6- — *) Matth. 16, 26. — *) 5, 8- sq.