Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

14 videlicet Poenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis Christi applicatur, prout loquuntur Patres Tridentini 1). Hic ille est divinae misericordiae et miserationis fons uberrimus, semper gratiam suae largitatis profundens in homines, nunquam tamen deficiens, imo nec decrementum, aut diminutionem sustinens, aeque semper immensus ■perseverat, nunquam non plenus, nunquam non copiosus. Adde, quod avarus non sit, nec difficilis aquarum huius largissimi fontis distributor, qui potius omni petenti libenter dat, cunctis ad se venientibus hilariter eas communicat, nullumque repellet unquam. Ad huius igitur fontis saluberrimos latices velociter accurrat peccator, petatque misericordiam a Domino, et suorum veniam peccatorum, et si corde contrito et humiliato ac rite confes­sus petierit, veniam etiam obtinebit. Nam Ipse, qui fontem aquae salientis in vitam ae­ternam hominibus est largitus, omnes ad participationem ipsius dulciter prorsus invitat, dicens2): „Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.“ Et rursum 3): „Si quis sitit, veniat id me, et bibat.“ Et per Isaiatn prophetam4): „Omnes si­tientes venite ad aquas.“ Quam pronus autem et promtus Ipse sit ad impendendam omni­bus misericordiam, per Ezechielem ostendit prophetam his verbis*): „Numquid vo­luntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus: et non ut convertatur a viis suis, et vivat?* Et rursum eodem loco: „Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquita­tibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Et quare moriemini domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus. Revertimini et vivite.“ Ecce clementissimus medi­cus cum summa humanitate omnes invitat peccatores, adeoque et aegrotos, ut ad se ve­niant, et medicamentum recipiant, et gratiam consequantur. Quis igitur tam obdurata erit fronte, tam incurius suae salutis, ut oblatam ultro divinam in Poenitentiae Sacramento opem respuat, cum infelici Juda in desperationis laqueum currat? Verumtamen, ut ab extremo hoc animae exitio tuti simus, necesse est, ut in tem­pore opportuno ac tempestive opus spiritualis medici imploremus, antidotum contra ani­mae morbos sumamus, et ad misericordiae divinae fontem recurramus, tunc nonnisi hau­sturi aquas ex eo in gaudio, cum scilicet in suo adhuc cursu vita nostra consistit inco­lumis, et necdum extremus morbus nos occupat, et compellit ad mortem. Nam qui ad extremum usque vitae finem fructum conversionis differt, poenitentiamque tunc agit, quan­do mors iam in faucibus haeret, an fructuosa sit illa conversio et poenitentia tam sera sit bona, haudquaquam certum est. Ambiguum enim id relinquitur, an amore Dei et iusti- tiae convertatur, qui Dei oblitus vitam semper egit in peccatis, an potius timore poenae, ob instantem, et impendentem mortem: an etiam ex spontanea voluntate proficiscatur ea poenitentia, an potius ex necessitate, quasi coacta, et per vim suscepta invito animo, quo­niam si non corripuisset huiusmodi hominem morbus, qui mortem minitaretur, nequaquam poenitentiae agendae se forte submisisset, nec confessus peccata fuisset. Et si spes illi esset aut fiducia evadendi imminentem mortem et convalescendi de eo morbo, quo premitur, redeundique in pristinam valetudinem, adhuc poenitentiam non ageret, neque sua Sacer­doti peccata confiteretur, sed totum hoc negotium differet in futuros dies et annos. Haec autem spes recuperandae sanitatis, quantumlibet gravi morbo afficiatur aegrotus, multos profecto fallit, et multorum salutem praesentissimo discrimini obiicit, qui nimirum ea spe ’) Sess. XIV. c. 1. — s) Matth. 11, 17. — 3) Joann. 7. — ‘) 55. — s) 18, 23.

Next

/
Oldalképek
Tartalom