Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

13 rat, abnegationem voluptatum, ambitionis, verbo rerum omnium, quae maxime cupiditati et homini carnali blandiuntur. Quasi illorum usum non omnino auferat, modo intra terminos a religione praescriptos sistatur; vult tamen, ut cor illis affixum non sit. Eamdem doctri­nam maxime omnium salutarem, saepius suis in epistolis tradit S. Paulus, ut cum ait1): „Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidi­nem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus.“ ,,Et si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.“2) Et iterum: ,, qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.:i)“ ,,Igitur, monet idem Apostolus 4), si consur­rexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra est abs­condita cum Christo in Deo.“ Quo in loco Apostolus mortuos vocat eos, quos per epi­stolam suam alloquebatur, fideles Colossenses, mortuos autem peccato, mortuos mundo, mortuos voluptatibus et illecebris corporis, quod tamen illi adhuc gestabant. Nihil itaque mirum, quod S. Concilii Tridentini Patres edixerint5): ,,'Totam vitam Christianam conti­nuam poenitentiam esse debere“ quodve S. Augustinus observaverit6): „Excelsa est pa­tria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi. Patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Ut adeo haec sola prope- modum sufficiat regula ad pie moriendum, nimirum: vitam ex praecepto Dei ac Domini Nostri Jesu Christi instituere, seu: immaculatum se custodire ab hoc saeculo, virtutem ac justitiam sectari, mandata Dei custodire, et dum tempus est, operari bonum, prout monet Apostolus7) et Ecclesiastes8) dicens: Quodcunque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, Recte igitur ac sapienter hortatur nos Auctor aurei libelli de imitatione Christi9): „Stude nunc taliter vivere, ut in hora mortis valeas potius gaudere, quam timere.“ Quis enim est, cui ignotum sit axioma: „qualis vita, finis ita“ cuius veritas quotidiana comprobatur experi­entia, quam etiam S. Augustinus contestatur, inquiens ,0): „Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem.“ Et iterum'1): „Non potest male mori, qui bene vixerit, et vix bene moritur, qui male vixit.“ Quia vero, ut S. Leo M. observatI2), non adeo de conscientiae integritate fidendum est, ut humanam fragilitatem inter scandala tentationesque degentem nihil potuisse arbi­tremur, quod laederet eam incidere, cum propheta excellentissimus dicat : „Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum esse a peccato9 Et iterum: ab occultis meis munda me Domine, et ab alieno parce servo tuo“ non restat aliud, quam ut ad remedia poeni­tentiae confugiamus, quam S. Hieronymus secundam post naufragium tabulam appellatl3), et quae teste S. Joanne Chrysost. ,4) „delictorum est medicina, iniquitatum consumptio, lachrymarum impensa, fiducia ad Deum, adversus diabolum arma, gladius eius praecidens et amputans caput, salutis spes, desperationis occasus, et quae coelum aperit, ducit ad paradisum.“ Nimirum, dives in misericordia Deus, cognoscens figmentum nostrum, vo- lensque omnes homines salvos fieri, illis etiam vitae remedium paravit, qui semel redempti se postea in peccati servitutem et daemonis potestatem iterum tradidissent. Sacramentum ‘) Colosg. 3, 5. — *) Rom. 8, 13. — *) Oal. 5, 24. — ‘) Coi 3, 1, sq — sess XIV. ile extr Unet. — •) Tract. 28. in Joann. — ’) Gal. 6, 10. — •) 9, 10. — ’) 1. 1. c. 23 — 10) de civit. Dei 1. 1. c 11 — u) 1. de doctr. Christ. — ■') Serm. de quadr. 6- — '•) in Cap. 3. Is. — “) hom. de poenit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom