Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
10 Scribimus, atque rescribimus, transeunt mare epistolae, et scindente sulcum carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. “ Videmus sane plerosque in ipso iere vestibulo vitae morte extingui, alios pueritia vix egressos saeculo defungi, nonnullos in ipso adolescentiae flore morte occupari. Hos in juvenili aevo, cum adhuc suam ordiuntur telam, repente succidi, pauciores ad virilem aetatem pertingere, provectos ad decrepitam hoc ipso morte resolvi. Quibus certe quotidianis, quae oculis nostris objiciuntur, exemplis vitae humanae brevitatem vel palpitantes oculis conspicimus. Praescriptam humanae vitae metam denunciatam novimus prophetico sermone, qui ita sonat1): „Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.“ Maneat igitur omnibus nobis alta mente repostum, quod S. Patriarcha Job expressit2), dicens: „Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est; constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.“ Sollicitos praeterea nostrae salutis reddere nos magnopere debet ineluctabilis mortis incertum tempus, et incerta dispositio, quae morientibus nobis inerit, num nempe odio tunc, an amore digni habebimur. Incertam nobis horam mortis esse, testis est Ecclesiastes3): „Nescit homo, inquit, finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.“ Et Salvator divinus salubriter eiusdem rei nos commonefacit4) exemplo cuiusdam divitis hominis, cuius cum ager uberes fructus attulisset, dixit animae suae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: „Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?“ Cautos igitur, vigiles ac providos reddere nos volens Dominus ad mortis adventum, saepius auribus nostris inculcat5): „Videte, vigilate, et orate :nescitis enim, quando tempus sit.“ Et iterum: „Vigilate ergo. Nescitis enim, quando Dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane; ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.“ Quem in locum observat S. Augustinus8): „Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies. Sero parantur remedia, cum mortis imminet periculum.“ Et S. Gregorius M.7): „ Ad hoc, inquit, conditor noster latere nos voluit finem nostrum, diemque mortis nostrae esse incognitum, ut dum semper ignoratur, semper proximus esse credatur, et tanto quisque sit ferventior in operatione, quanto et incertior est de vocatione, ut dum incerti sumus, quando moriamur, semper ad mortem parati debeamus vivere.“ Sed aliis etiam locis, ut vigilemus ad mortis adventum, Dominus nos admonet: „Vigilate itaque, ait, quia nescitis diem, neque horam8).“Et iterum 9): „Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia nescitis, qua hora filius hominis veniet.“ Quae monita non solum intelligenda et accipienda sunt de adventu Domini ad judicium universale in consummatione saeculi, sed et de die particulari, qua venit etiam Dominus in morte cuiusque hominis ad singulare iudicium, repetens depositum, et commissi talenti rationem exigens, de qua loquitur S. Paulus, scribens ad Thessaloni- censes10): „Ipsi diligenter scitis, quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.“ Denique incertus nobis etiam est status animae, in quo de stadio huius mortalis vitae decesj) Ps. 89, 10. — *) 14, 6. — *) 9, 12. — ‘) Lue. 12, 19, 20. — *) Mare. 13, 33, 35—37. — i) De discipl. Christ. — «) Moral. 1. 12. — •) Matth. 25, 13. — •) Lac. 12, 39. sq. — »•) I. Ep. 5, 2.