Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

11 suri sumus, bonus-ne ille sit futurus, an malus. Omnes quidem, qui nondum omnem in Deum et Jesum Christum fidem exuerunt, omnes inquam confidunt, se omnino purga­tos a peccatis, et rite expiatos ex hac vita migraturos esse. Sed verendum, ne multi suo destituantur voto. Cum enim vitae suae emendationem in annos procrastinent, vindex Dei ira ad poenitentiam longanimiter expectatos subito n~. nunquam terit interitu. De his lo­quitur Ecclesiastes, dum ait'): „Vidi impios sepultos : qui etiam cum adhuc, viverent, in. loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi iustorum operum. Sed et hoc vani­tas est. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo, quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur fa­ciem eius.“ Et S. Job de eo, qui distulit in seram commissa peccata expiare mortem, dicit2): „Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam.“ S. Paulus autem graviter huiusmodi Dei contemptorem increpat, dicens 3): „Existimas autem o homo, quia tu effugies iudicium Dei ? An divitias bonitatis eius et patientiae, et longa­nimitatis contemnis? Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Se­cundum duritiam tuam, et impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti indicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.“ Eorum etiam, qui mala malis accumulant spe longioris vitae inducti, sors ac poena ad nostram do­ctrinam exprimitur in Evangelio sub typo ac exemplo servi nequam, ob dilatum Do­mini adventum insolescentis et audacter in gravissima peccata proruentis in hoc verbo­rum contextu4): „Quodsi dixerit servus ille in corde suo, moram facit dominus meus venire; et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari : veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.“ Quis iam est, qui solicitudine de salute sua teneatur, quin as­sidue dicat cum propheta5): „Notum fac mihi Domine finem meum, et numerum dierum meorum, ut sciam, quid desit mihi.“ Et rursum6): „Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.“ Non quidem, quod sic orando postulemus a Deo coelestis nuncii ministerio diem obitus nostri nobis praevie communicari, id, quod et temerarium foret, et legi, in Evan­gelio nobis praescriptae contrarium; sed ut a subitanea et improvisa morte liberemur, et praecurrente morbo, quasi nuncio quodam naturae adventus propinqui ipsius mortis prae­muniamur, iuxta illud S. Gregorii M.7): „Venit quippe Dominus, cum ad iudicium pro­perat: pulsat vero, cum iam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat.“ Non datur autem efficacius remedium contra terrores inscitae mortis et eius, quod mortem certissime consequitur, judicii divini, quam mori peccato et Deo vivere, consepeliri, ut S. Paulus vult8), cum Christo per baptismum in mortem, et lumen bonorum operum praeparare, ut monet S. Hieronymus9). Quod efficax remedium egregie pro more suo commendat S. Ambrosius10): „Quid igitur, inquit, in hac vita aliud iusti agunt, nisi ut exuant se huius corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant; et se ab his molestiis separare contendant, renuncieat voluptatibus his, atque luxuriae, fugiant flam­mas libidinum. Nonne igitur unusquisque in hac vita positus speciem mortis imitatur, qui potest ita se agere, ut ei moriantur omnes corporis delectationes, et cupiditatibus >) 8, 10. sq. — *) 24, '23. — 3) Kom. 2, 3- sq. — *) Lue. 12, 45. sq. — 5) Ps. 38, 5. sq.— «) ib. 10, 24. — *) Ho- mil. 13. in Evang. — 8) Rom. 6, 4. — 9) Super illa verba Matth, „vigilate.“ — ,0) I. de bono mortis c. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom