Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
9 ctus est, dies eius sicut umbra praetereunt.“ Totidem sunt effata Psaltis regii’), cui accedit Job : „Homo, inquit2) natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.“ Ubi ad exprimendam naturae nostrae fragilitatem apte utitur exemplo umbrae et floris, quod et in plerisque aliis S. Scripturae libris deprehendimus adiuncta insuper foeni similitudine, quod facillime suum amittit virorem et exarescit. „Recordatus est, inquit3) David, quoniam pulvis sumus, homo sicut foenum dies eius, tamquam flos agn, sic efflorebit.“ Nec aliter de homine divite praecipit S. Jacobus: „quoniam ait *) sicut flos foeni transibit: exortus est enim sol cum ardore et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit.“ Quae a S. Apostolo de divite dicta, de omnibus omnino hominibus intelligenda sunt tanto magis, quod inferius5) generatim quaerat: „Quae est vita vestra?* et respondeat: „Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.“ His sacris testimoniis respondet S. Ambrosius, de herba virente et flore foeni disserens5): „In hac germinum specie, et illo virentis herbae munere imago est, inquit, vitae humanae, et naturae, conditionisque nostrae insigne quoddam spectatur, et speculum elucet. Illa herba et flos foeni figura est carnis humanae, sicut bonus divinitatis interpres organo suae vocis expressit, dicens: Clama. Quid clamabo f Omnis caro foenum, et omnis gloria hominis, ut flos foeni. Aruit foenum, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. 7) Dei scientia vox humana est. Dicit Deus, Clama ; sed in ipso Isaia loquitur. Ille respondit: Quid clamabo? Et tamquam, quid loqueretur, audiisset, adjunxit: Omnis caro foenum. Et vere; viret enim gloria hominis in carne quasi foenum : et quae putatur esse sublimis, exigua quasi herba est, praematura ut flos, caduca, quasi foenum germinat vitae viriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris vitae quasi flos praetendens jucunditatem, breviori spatio occasura, sicut herba foeni, quod priusquam evellatur arescit. Quae enim firmitudo in carne, quae salubritas potest esse duratura. Hodie videas adolescentem validum, pubescentem, aetatis viriditate florentem, grata specie, suavi colore; crastina die tibi facie et ore mutatis occurrit: et qui pridie tibi lautissimus decorae formae visus est gratia, alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. Plerosque aut labor frangit aut inopia macerat, aut cruditas vexat, aut vina corrumpunt, aut senectus debilitat, aut eviratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. Nonne verum est, quia aruit foenum, et flos decidit?-------Quantos pridie caterv a plaudentium, et invidiosa frequentis populi domum pompa deduxit, et nox una gloriosae illum splendorem deductionis abolevit, ac repentinus lateris dolor, effusis gaudiis, luctuosam gravis successionem moeroris admiscuit ? Hujusmodi igitur est gloria hominis, sicut flos foeni, quae etiam cum defertur, nihil operibus adjungit, in qua nullus fructus acquiritur; et cum amittitur, evanescit, omnem scenam hominis, et quam desuper obumbrabat repente destituens, et quam intus animabat. “ Insuper quam brevis est vita hominis in his terris, cuius anni more fluentis aquae rapido impetu fugaces praetereunt. „Quotidie morimur, inquit S. Hieronymus8), quotidie commutamur: et tamen aeternos nos esse credimus* Hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. *) Ps. 38, 101, 141. — *) 14, 1. sq.— a) Ps. 102, 14. sq. — *) 1, 10. sq. — 4, 15 — •) llexaem. I. 3 c. 7. — ’) Is. 40, 6. sq. — *) epist. ad Heliod.