Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

XX Pia SSmi Altaris Consociatio Budapestiensis substravit mihi rationes de perce­ptionibus ac erogationibus pro tempore, quod a 6-a Novembris 1877 usque 6-am curr. defluxit, nec non relationem de procuratis, coniectis, ac distributis s. vasis ac paramentis cum elencho Ecclesiarum, quas inter congesta sacra supellex distributa fuit. Percepit autem praelaudata Consociatio intercapedine dicti temporis 4785 fl. et 34 xf,, erogavit autem 3758 fl. et 76 xf. Erogatio facta est cum maximo foenore, sive emolumento 222 egentiorum Ecclesiarum in 19 Hungáriáé Dioecesibus. Speciatim in hac Archi-Dioecesi 35 Ecclesiarum s. supellectilem auxit pia Consociatio. Dum haec et reliquae SSmi Altaris Consociationes alterum, quem sibi praestitue­rant, finem prosequuntur, dote nimirum vel insufficienti vel nulla gaudentibus templis de ornatu Altaris et s. supellectile providendi, sacris Curionibus cooperantur, et partem oneris, quod his incumbit, ac sollicitudinis, qua ipsi vi officii tenentur, in se suscipiunt. Quis enim crediderit, spiritualia tantummodo templa Spiritus Sancti, ut sunt fidelium animae, esse sub cura Sacerdotum, et non etiam templa materialia, quorum titulis gaudent, et proventibus sustentantur? quis crediderit, quidquid ad sacra ministeria spectat, nihil operis et studii a Curato requirere; cui enim magis ornandae et praeparandae domus incumbit obligatio, quam illi, qui eiusdem oeconomus est ? Significat hoc S. Ambrosius dicens ‘): „Maxime Sacerdotes convenit ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Dei resplendeat.“ Eiusdem mentis est S. Hieronymus: „Alioquin inter eximias virtutes Nepotiani, quas ponit in Epitaphio ad Heliodorum non tam studiose commemorasset, quod fuerit solicitus, si niteret Altare, si parietes sine fuligine, si pavimenta tersa, — si sacrarium mundum, si vasa lucentia forent.“ 2) Sane hanc solicitudinem ac diligentiam Ecclesiarum sanctitas et sacro­sancta mysteria, quae in iis peraguntur, exigunt.Ecclesia enim est locus sacer Deo, precibus tam publicis, quam privatis deputatus, in quo adest Salvator ipse corporaliter in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, et qui in Altari offertur, ipse est, qui offert, estque simul Sacerdos et victima, sed victima munda, victima sancta, victima Deus. Unde merito S. Nilus Ecclesiam similem coelo asserebat, dicens ®): „Ecclesiam non secus ac coelum frequenta.“ Id, quod a S. Joanne Chrysostomo didicerat, qui templa nostra locum Angelorum, et Archangelorum, regiam Coeli, et Coelum ipsum nominavit. 4) Nr. 4910. Consociatio­nis Budape­stiensis SSmi Altaris in Ecclesias egentes muni­ficentia, ob quam illa juvanda et commen­danda,—item de obliga­tione nitorem Ecclesiarum et s. supelle­ctilis curandi. *) lib. 2. de offíc. c. 22. — *) Vide Circul. Nr- 5128 ex 1876. — a) in Paraenesi. — *) Cf. Homil. 36 in primam Corinth.

Next

/
Oldalképek
Tartalom