Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

110 Nr. 4911. Obitus Joan- nis Migl, Pa­rochi Börzsö- nyensis et concursus pro parochia, quam vacan­tem reliquit­Quis porro negare ausit, Ecclesiarum splendore et ecclesiasticae supellectilis nitore cultum et religionem in Deum magnopere augeri; etenim cum fideles vel etiam a fide alieni vident domum Dei ornatam, sacras vestes ac paramenta munda, Sacerdotem mundum, ac compositum corpore et amictu, congruam de rebus sacris existimationem concipiunt. Contra vero quisquis, nisi omnino stupidus sit, indigne fert Sacra sordide tractari, et naturae nisu ac impulsu refugimus etiam homines sordidos, illuvie foedos, quos interne quoque non bene tersos ac compositos argumentamur, ut dixerat jam Clemens Alexandrinus1): „Quemadmodum fumus ignem, bonus autem color, bonusque pulsus sanitatem: ita etiam talis, qui est apud nos amictus indicat, qualis sit nostrorum morum constitutio.“ Quod dixit Clemens de amictu proprii corporis, vereor, ne idem dici ac con­cludi debeat et validiori quidem ratione de sacris paramentis, ac de iis omnibus, quae ad cultum divinum pertinent, circa quae Ministri incuria et neglectus ipsius profecto conscien­tiam arguit. Ex studio circa rerum sacrarum nitorem haud difficulter conjici potest, qualis sit animi propensio et affectus s. ministerio fungentis, qui si vere Deum diligit, illiusque gloriam et honorem quaerit, omni etiam solicitudine curabit, ut locus, in quo Deus habitat, et s. paramenta, aliaque supellectilis objecta, quibus colitur, etiamsi non pretiosa, saltem sint decora, sint munda, sint decentia, ut nitor et mundities rei valorem suppleat. Quod suo exemplo confirmat nobisque commendat Regius Vates, quia enim Deum diligebat, etiam decorem domus Dei et locum habitationis gloriae suae diligebat2). Alienum profecto vide­retur, ait piissimus auctor aurei libelli „Lectiones in usum Cleri“ 3) privatam uniuscuiusque domum quaesita tantis artibus puritate nitere, eam vero, in qua Deum adoramus, aedem contractis ob incuriam nostram sordibus turpiter deformari. Nihil in ornamentis, libris, aut aliis mobilibus sordidam sit.“ Magnam itaque reverentiam et existimationem de Eccle­siarum dignitate, deque sacris ministeriis, quae in Ecclesia fiunt, animo concipiamus, ac serio consideremus, omnem operam, et omne studium in harum rerum decore ac nitore impensum ad majorem Dei gloriam et honorem, nec non ad spiritualem fidelium aedifica­tionem cessurum. Qua in sollicitudine cum pia SSmi Altaris Consociatio s. Curionibus cooperetur, quid aequius, justiusve est, quam ut vicissim ii quoque in promovendo Consociationis fine nihil abs se desiderari patiantur, qua onera Missarum ad intentionem benefactorum Socie­tatis suscipiendo, qua symbolas e propria penu largiendo, omnem vero in casum tara bene­ficam in egentiores Ecclesias Consociationem fidelibus commendando. Strigonii, die 16-a Novembris, 1878. Die curr. 2-a, qua Ecclesia divinum Officium persolvendum et S. Missae Sacrificia celebranda jubet pro iis omnibus, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis, ad aeternitatem evocatus est Joannes Migl, Parochus Bör- zsönyensis, qui lenta tabe seu phthisi tracheali, susceptis pie moribundorum Sacramentis exstinctus est anno aetatis 52, et sacerdotii 28. — Dum animam defuncti piis ad aram suffragiis commendo, pro parochiali, quod tenuit, beneficio concursum, usque finem labentis anni duraturum publico. Strigonii, die 16-a Novembris, 1878. i) Paedag. e. 12. — a) Cf. Ps. 25, 8. — s) de zelo domus Dei.

Next

/
Oldalképek
Tartalom