Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 jocus, ubi laetitia? Ubi exercituum duces, ubi satrapae et tyranni? Nonne omnia pul­vis et favilla?------- Respice eorum sepulchra, et vide, qui servus, et qui dominus, qui d ives, qui pauper ? Discerne, si potes victum a rege, fortem a debili, pulchrum a defor­mi? Vide, si est aliquod in eo signum jactantiae suae. Memorare utique naturae, ne extollaris.“ Et idem alibi1): „Timor de futura morte mentem necessario concutit, et quasi clavus carnis motus omnes superbiae ligno crucis affigit.“ Si autem cupiditas opum fortis invadit animum, sed occurrat menti mortis demum venturae memoria, refrigescet mox aestus ille et fervor avaritiae, quoniam ut ait Job i) 2): „Dives cum interierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos, et nihil inveniet.“ Et Psaltes regius3): „Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.“ „Thesaurizat, dicit idem 4) et ignorat, cui congregabit illa.“ Demum si instimulat hominem insidiosa libido et ad illecebras acrius impellere adnititur, subeatque animum tristis imago mortis, haud du­bie oppetendae, an non e vestigio suscitata extinguuntur incendia haud aliter, quam si frigidam aquam ferventi infuderis, confestim cessat omnis illa ebullitio et aqua fundum petens conquiescit. Quem enim delectabunt blandimenta libidinis, a Deo tam districtim prohibitae, ubi oculis objicitur exangue funus, exanime corpus, et societas illud depa­stura, de qua loquitur Ecclesiasticus, dicens5): „Cum morietur homo, haereditabit serpen­tes, et bestias, et vermes.“ De S. Francisco Borgia legimus6), quod cum, tunc adhuc Gandiae Dux, Isabellae imperatricis exuvias ad Granatense sepulchrum detulisset, con­spiciens foede commutatum formosissimae, dum viveret, matronae vultum, haec intra se coeperit cogitare: „Haeccine illa sunt lumina, quae omnium in se oculos converterunt? haec venustas illa, quae aliarum formas extinxerat? Tu-ne Isabella? Tu-ne augusta? Fal­lunt oculi: aberrat mens: sed non fallunt, nimirum humanarum haec rerum vicissitudo est. 0 nunc fragile illud formae bonum admirare.“ Uno hoc brevique aspectu cadave­ris impulsus Gandiae Dux in has fere voces erupit: „Omiseram vitae rationem! O falla­ces hominum spes et inanes nostras cogitationes! Quousque tandem diligimus vanitatem et quaerimus mendacium?Quousque veris neglectis umbras consectamur? Regna, imperia, nobilitas, honores morte solvuntur, formae, dignitas, morbo et morte amittitur, omnia de­nique cito ex laetitia et voluptate ad luctum et lachrymas recidunt. En illa augusta­rum pulcherrima, ut in funere deformata jacet! Expergiscere igitur anima mea, expergi- scere tamquam e veterno: sat principi mortali datum. Te, te sequar immortalis! Illumina Deus oculos meos, viamque commonstra, ut quod reliquum est vitae spatium, perbreve illud quidem: at quantum id est, recte pieque transigatur.“ Haec non dixit tantum, sibi- que proposuit, verum etiam exequutus est, quem in relinquendo mundo et amplectendo severiori vitae instituto plures, iique nobilissimi viri, sequi non dubitaverunt. Nec minus ad salutem nobis conducit seria consideratio fragilitatis et brevita­tis huius vitae, ne in ea fiduciam locemus, ne baculo huic arundineo innitamur longos nobis annos promittentes, ad quam considerationem cinere capitibus nostris in capite ie- iunii imposito perinde provocamur. „Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.“ „Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.“„Homo vanitati similis fa­i) lib. de doetr. Chri*t. — •) 27, 19. — *) 75, 6. — *1 *3. 7. — •) 10, 13. — *) in vita eius apud ßoiland. T­5. Octobr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom