Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

101 XIX, Ob summum rei momentum cohiberi non potui, quin cum Clero Archi-Dioe- cesano communicarem tenores Apostoliéi Brevis, quod ddto 11. Sept. h. a. Sanctissimus Dominus Noster dirigere dignatus est ad Illustrissimum olim Aurelianensium Episcopum Felicem Dupanloup ob insignem, novoque studio comprobatum zelum, quo idem curae suae pastorali creditum populum ad ope sua succurrendum praesentissimis S. Sedis indigen-, tiis excitavit. Praeclarissimus Praesul paterni huius, gratique in se amoris argumentum nonnisi J unius mensis spatio supervixit, quippe qui 11. curr. ad aeternam vitam evocatus est, cuius* mortem eo minus praesagire potui, quod primis labentis mensis diebus familiares ab eo ac­ceperim litteras. Episcopi Dupanloup nomen in omnium ore fuit, quod ille immortalitati man­davit, non quod inter sic dictos immortales Academiae Galliarum socios delectus fuerit, sed scriptis, quae exaravit ac vulgavit plurimis, quibus fidem et Ecclesiam Catholicam, Sanctam- que Sedem defendit; sed laboribus, quos pro eadem causa exantlavit, fortitudine, qua hostium rei christianae cuniculos expugnavit, molimina repressit, pastorali vigilantia, quam in gubernanda sua Dioecesi adhibuit, et resolutione, qua ex albo sociorum praedictae Academiae expungi maluit, quam collegam habere hominem, de quo valet illud Psaltis Regii: „dixit insipiens in corde suo, non est Deus.“ Qui Aurelianensem Antistitem pe­nitius noverunt, suspexerunt in illo subtile ingenium, acutum, dicendi copiam, et sum­mam quidlibet exprimendi facilitatem, amplissimam vim memoriae ac tenacissimam. Eius eloquentiae potissimum tribuendum, quod in Gallia libertas publicae institutionis pro­clamata legeque sancita fuerit. Dignum itaque censeo, ut tanti Praesulis piam ad altare memoriam faciamus. Praecitati Brevis Apostoliéi tenor est sequens: „LEO PP. XIII. Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Excepimus cum tuis litteris exemplar epistolae pastoralis, quam dedisti, ut ad sublevandas hujus Sanctae Sedis angustias nova tuis fidelibus incitamenta praeberes. Digna profecto res fuit, venerabilis Frater, in quam vim orationis tuae tuumque zelum conferres, cum hostes Ecclesiae ad hoc pietatis opus infirmandum suas artes adjicere non dubitaverint. Vident enim ipsi, quantum in eo sit momenti ad libertatem et digni­tatem hujus Sanctae Sedis tuendam, et ad ministerii ejus exercitium adjuvandum, ac propterea in hoc etiam adlaborandum sibi esse duxerunt, ut hoc praesidium ipsi adi­mere conentur. Merito itaque fit, ut episcopalis in hac re vox late dimanet, et gaudemus venerabilis Frater, tibi curae fuisse, ut fideles intelligerent non solum in hoc opere causam Apostolicae Sedis et Ecclesiae agi, sed etiam cuiusque eorum, qui de facultati­bus suis Ecclesiae largiuntur, cum sibi hac largitate divinae benignitatis et miserationis dona omnino concilient. Confidimus hunc tuum zelum, in quo eximium argumentum tui Nr. 4680. Breve Apo- stolicumadE- piscopum Au- relianensem Felicem Du­panloup iu causa obulo- ■iim 8- Petri iirectum, et le obitu huius Antistitis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom