Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
7 II. w Semper quidem nos, ut monet S. Leo M. *) sapienter et sancte vivere decet et in id voluntates nostras, actionesque dirigere, quod divinae novimus placere justitiae sed cum ii appropinquant dies, quos illustriores nobis salutis nostrae sacramenta fecerunt, diligentiore solicitudine corda nostra sunt mundanda, et studiosius exercenda esi disciplina virtutum: ut sicut ipsa mysteria quadam sui parte majora sunt, ita et nostra observantia superet in aliquo consuetudinem suain; et cui festivitas est celebranda sublimior, ipse quoque in ea reperiatur ornatior.“ Quod in suis fidelibus, et praecipua quadam ratione in nobis, suis ministris, et fidelium pastoribus effectura S. Mater Ecclesia ir capite jejunii, in principio Quadragesimalis temporis, quippe quod, observante eodem S Doctore2) sublimissimo divinae misericordiae sacramento, nempe Paschali, scimus esst contiguum, cinerem imponendum jubet capitibus nostris, ut cinerem nos esse, et ob pravitatis nostrae demeritum in pulverem reversuros cognoscentes, salutem nostram confor- miter monito S. Pauli3) cum metu et tremore operemur, ac proinde ut per poenitentiam toto corde ad Deum convertamur, „emendantes in melius, quae peccavimus, ne subite praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus.* Quae Spiritus Sancti eloquia ingeminat nobis Ecclesia, quando capita nostra cinere asperguntur, diciturque singulo nostrum: „Memento homo! quia pulvis es, et in pulverem reverteris.“ Et profecto meditationem, sive memoriam novissimorum hominis certissimum esse contra incentiva, peccatorum, concupiscentiam nimirum carnis, ac oculorum et superbiam vitae munimen ac antidotum, effata S. Scripturae ac SS. Patrum ubertim contestantur. „Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis“, admonet quemque nostrum salubriter Ecclesiasticus4). Et iterum5): „Memor esto, quoniam mors non tardat.* Cui respondet S. Hieronymus, ita scribens s) : „Memento mortis tuae, et non peccabis. Qui se quotidie recordatur esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat." Illi quem ambitio titillat, protinus cadent alti spiritus, et animositas deprimetur, si in mentem simul veniat mors subeunda. „Quid superbis terra et cinis ?“ quaerit Sapiens ad retundendam superbiam nostram 7). Quid etiam extollitur in altum „homo putredo, et filiuf hominis, vermis8). Unde S. Augustinus inquit9): „Si de — — morum nobilitate t< jactas, de patria et pulchritudine corporis, et honoribus, qui tibi exhibentur ab hominibus respice teipsum, quia mortalis terra es, et in terram ibis. Circumspice, qui similibus fui sere splendoribus. Ubi sunt? Ubi insuperabiles imperatores? Ubi sunt, qui conventui disponebant et festa, et equorum splendidi nutritores ? — — Ubi servorum turba, ub Nr. 681. Pastorali* ’ Quadragesi- • malis: de ritu ’ incinerationis ■ in capite jejunii Quadra- - gesimalis et ejus significatione. 1 i \ ) l : i ) i 3 1 >) serm. de quadr. 3. — s) serm. de quadr. 9. — 3) Phil. 2, 12. — *) 7, 40. — 5) 14, 12. — *) epiit. ad Cyprian. — ’) Eccl. 10, 9. — *) Job. 25, 6. — ») 1. de nat. et gr.