Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

4 ni licere, quem mortalis peccati conscientia stimulet, si sacerdotis facultas data sit, ante­quam se sacramental! confessione purgavit, quantumvis sibi contritus esse videatur, sacram Eucharistiam accipere.“ Decretum S. Concilii, quod Catechismus hoc in loco respicit, in capite harum pastoralium litterarum legitur, quod obligationem confitendi peccata ante sacram communionem inculcat Christianis omnibus, expresse autem omnibus, quin etiam iis Sacerdotibus, quibus, ut loquitur S. Concilium, ex officio incubuerit celebrare. Haec autem peccata confitendi obligatio, omnibus communicare vel Missam celebrare volentibus imposita, non humana vel ecclesiastica aut apostolica solummodo, sed divina est. Docet boc S. Paulus ad Corinthios scribens: „Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis.“ Quae verba ad omnia subsequentia circa Eucharistiae cultum praecepta ab Apo­stolo inculcata, ac iccirco etiam ad illud procul dubio pertinent, quod his verbis proponitur : „probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini.“ Verbis enim his Apostolus inculcat probationem ad Eucharistiam necessariam ac sufficientem; nulla autem alia sufficit, — praeter eam, quae in confessione fit. Consonant SS. Patres, ex quibus duosaudivissereliquorumlocosuffecer.it: S. Cyprianum et S. Leonem M. Prior scribit1): „Illi contra Evangelii legem,contra vestram quoque honorificam petitionem,ante actam poenitentiam, ante exomologesin gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in poenitentiam impositam, offerre lapsis pacem et Eucharistiam dare, idest sanctum Domini Corpus profanare audeant, cum scriptum sit: Qui ederit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini.“ Quod autem haec peccata confi­tendi obligatio ante Eucharistiae sumptionem non enormium dumtaxat delictorum, quale est apostasia a fide, reos manserit, ex eodem S. Cypriano discimus, in alia enim epistola2) haec profert: „Audio tamen quosdam de presbyteris nec Evangelii memores, nec quid ad nos Martyres scripserint cogitantes, jam cum lapsis communicare coepisse, et offerre pro illis, et eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem venire. Nam cum in mino­ribus delictis, quae non in Dominum committuntur, poenitentia agatur justo tempore, et exomologesis fiat, nec ad communicationem venire quis possit, nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit imposita ; quanto magis in his gravissimis et extremis delictis caute omnia et modeste secundum disciplinam Domini observari oportet?“ Posterior autem sive S. Leo M. mentem suam ita explicat3,! : „Mediator, inquit, Dei et hominum homo Christus Jesus hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poeni­tentiae darent, et eosdem salutaribus satisfactionibus purgatos, ad communionem sacramen­torum per januam reconciliationis admitterent.“ Eamdem veritatem docet ac definivit S. Tridentina Synodus in decreto ac canone jam citatis. Patres enim Synodi obligationis non afferunt ecclesiasticam consuetudinem tamquam radicem, sed tamquam signum obliga­tionis, dum dicunt, eam consuetudinem declarare, quod adsit obligatio praeviae confessio­nis. Quam obligationem qui negant, eos anathemati subjacere idem Concilium declaravit. „Addere possumus, observat De Lugo4) non levem conjecturam ex eo, quod nunquam usque adhuc Ecclesia, aut Summus Pontifex in eiusmodi praecepto dispensaverit, sicut l) epist. 11. — a„l 12. — ») ep, 91. ad Theodor. Forojul. — 4) Disput, scholast. et morales t. 4. disp 14. sect. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom