Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

dispensatam est aliquando in aliis praeceptis ecclesiasticis: nam in praecepto jejunii natura­lis, ad communionem praerequisiti scimus, cum aliquo dispensatum fuisse in aliquo casu:-----­in praecepto tamen confessionis praeviae in iis circumstantiis, in quibus praeceptum obligat, nun­quam dispensatio concessa, immo nec petita, aut obtenta fuit.“ Ratio autem huius obligationis imponendae fuit, quia quamvis per contritionem caritate perfectam remissio peccati mortalis obtineri possit, et obtineatur extra Sacramentum Poenitentiae; tamen cum perfecta contritio difficilis sit, minusque certa et nota eam elicienti, jure praecipi potuit, et ab Ecclesia etiam semper observatum est, ut medium confessionis, quod certius est, adhiberetur ab iis, etiam imo vel maxime Sacerdotibus, qui Eucharistiam sumpturi, aut Missam celebraturi erant propter tanti Sacramenti reverentiam, quod non solum habet vim significandi et efficiendi gratiam sanctificantem, sed etiam ipsum gratiae sanctificantis et omnis sanctitatis fontem ac auctorem Jesum Christum realiter in se continet. Nunquam-ne ergo licet Missam celebrare Sacerdoti, peccati mortalis sibi conscio non praemissa confessione? Certum est posse aliquando id fieri, praemissa tamen contri­tione, ut constat ex adducto jam decreto S. Concilii Tridentini1), ubi proposita necessitate praemittendae sacramentalis peccatorum confessionis, subditur: ,,modo non desit illis copia confessoris.“ Quodsi necessitate urgente sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur“ et Can. 11. declarat: ,,illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris, necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem.“ Non est relaxatio divini praecepti, sed declaratio dumtaxat per epikeiam facta a S. Synodo, posse dari casum, in quo praeceptum praemittendae confessionis sumptioni Eucharistiae non stringit, dummodo tamen hae duae ab ipso Concilio indicatae ac requisitae conditiones adsint: videlicet a) ut non sit copia Coufessarii, et b) ut subversetur necessitas celebrandi, seu communicandi. Dantur plures casus, in quibus deesse censetur copia Confessarii: primo, si nullus praesens adsit Sacer­dos ; secundo, si ita distet, ut propter corporis imbecillitatem, vel aeris intemperiem, vel exundationes, pluvias, aut nives ad illum accedere nequeat. Illa autem distantia dicitur sufficiens, quae attentis circumstantiis personae, complexionis, aetatis, loci et temporis, reddit judicio prudentnm, accessum moral iter impossibilem. Certe Sacerdos aut juvenis aut robustus vir, itineribusque assuetus parum incommodi patitur, si duarum vel trium hora­rum iter perficere debeat, cum e contrario hoc iter Sacerdoti imbecillo aut seni grave esset incommodum, et moraliter ab eo peragi nequiret. Tertio: si nullus praesens sit Sacerdos, qui jurisdictionem habeat; nam deficiente jurisdictione Sacramentum Poenitentiae mini­strari non potest. Minime autem censeri potest carere copia Confessarii ad effectum cele­brandi, non praemissa Confessione, ille Sacerdos, qui non habet proprium Confessarium, vel alium, cui possit majori cum devotione vel utilius confiteri, sed habet alium, a quo potest absolvi, sed cui ipse non vult confiteri, ne forte bonum nomen vel existimationem suam apud illum perdat; quia sanctitas et reverentia debita tanto Sacramento privatae utilitati et commoditati praevalet; nec propter sigillum Confessionis deperditur existi­matio poenitentis. 5 ’) Sess. XIII. cap. VII. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom