Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
3 Paulus, cum scribit1): „Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini.“ Judicium pro condemnatione dixit more Scripturae; condemnationem autem intelligit, qualem et quantam meretur- is, qui corpus et sanguinem Domini tractaverit indigne. Nam idem aliis verbis hic dicit, quod jam dixerat: reus erit corporis et sanguinis Domini“ observat Estius. 2) Seu potius dicendum, hanc veritatem nos docuit Christus ipse, qui illam tradidit S. Paulo publicandam; dicit namque Apostolus:3) „Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis“ non diversum aliquid, sed hoc ipsum, quod a Domino accepi immediate, scilicet per revelationem , quomodo dicit de suo Evangelio :4) „Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici : sed per revelationem Jesu Christi.“ Novum igitur idque gravissimum peccatum committit, qui Missam celebrat vel Eucharistiam sumit in statu peccati mortalis; Sacramentum enim Eucharistiae non est Sacramentum mortuorum, per se institutum ad producendam primam gratiam, sicut Baptismus et Poenitentia, sed Sacramentu n vivorum, per se institutum ad producendam secundam gratiam, quod proinde supponit primam jam productam. Est Eucharistia instituta per modum cibi et potus ad nutriendam animam, non autem ad primo vivificandam; quapropter qui ad illam accedit cum conscientia peccati mortalis, facit contra ejus finem et institutionem, ac proinde peccat eo gravius quidem, quo majori ac graviori cum peccato Sacramentum sumit. Habet au'em hoc peccatum, cuius indigne celebrantes aut communicantes rei fiunt, gravitatem sacrilegii, ut jam S. Hieronymus observavit, invehendo in quosdam, qui indigne communicabant.“ Ebrietati, inquit,5) sacrilegium copulantes aiunt: Absit, ut ego me a sanguine Domini abstineam.“ Quod indignae communionis sacrilegium cum peccato crucifigentium Christum, et Judae proditoris comparat S. Chrysost. dicens6): „Nullus Judas sumat, ne Judae mala patiatur“ et iterum’!’): „Si itaque ii, qui regiam purpuram inquinant, ac si discinderent, puniuntur, quid mirum si ii, qui immundo animo hoc corpus accipiunt, idem subeant supplicium, quod ii, qui illud corpus clavis transfixerunt? Vide quam horribile Paulus exhibeat supplicium8): „Irritam quis taciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est.“ Porro S. Remigius!») item V. Beda10) „poenam praedicit (Judae), ut quem pudor non vicerat, corrigant denunciata supplicia. Sed et hodie quoque et in sempiternum vae homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit.“ Quae cum ita sint, Missae Sacrificium oblaturi, aut communicaturi „conscientiam nostram, ut verbis utar Catechismi Romani") scrutari diligenter debemus, ne forte exitiali aliquo peccato contaminati simiis, cuius poenitere necesse sit; ut prius contritionis et confessionis medicamento illud eluatur. Definitum est enim a S. Tr id en tina Synodo, nemi*) I. Cor. 11, 28. 29. — J) Comment. 1.1- ad hanc loe. — * *) 1. c. t. 23. — ‘) ad Gal. 1. — 6) Ep. ad Eustach.— *) Hom 82. et 83, in Matth. — ’) Horn. 46 in Joann.— •) Hebr. 10, 28- — •) in Matth. — I0) in Marc. cap. 14. —-**) De Eucharist. Sacram,