Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
131 „Cum SS. D. N. Pius PP. IX, per Breve Quod jure haereditario datum die 17 Augusti 1877, nobis supremam Rosarii viventis moderationem commiserit, virtute facultatum ita nobis attributarum, sequentia declarando ordinamus: Omnes et singuli Directores Rosarii viventis hodie existentes in officio suo ad vitam confirmantur, cum facultate eligendi novos zelatores, etiam novis quindenis praeficiendos. Similiter, omnes zelatores hodie existentes ad vitam in officio suo confirmantur* Omnes denique sodales a praedictis zelatoribus hucusque recepti, aut ab iisdem in posteram recipiendi, pro legitime admissis habendi sunt, ita ut omnibus indulgentiis et gratiis Rosario viventi concessis aut concedendis libere perfruantur. In posterum autem, ut quis in Sodalitatem Rosarii viventis legitime cooptetur et lucretur Indulgentias huic Sodalitati concessas, necessarium erit illum eligi aut approbari ab aliqua zelatrice seu zelatore, qui ipse approbatus seu institutus fuerit ab aliquo legitimo Rosarii viventis Directore. Pro legitimis vero Directoribus habendi erunt: 1. iuxta Breve supra citatum omnes Directores Confraternitatum SS. Rosarii, quae in singulis locis per Magistrum Generalem FF. Praedicatorum de consensu Ordinarii canonice erectae sunt, aut in posterum erigentur; 2. in locis, ubi Confraternitas SS. Rosarii non existit, Sacerdotes, qui vel a nobis immediate, vel ab AA. RR. PP. Provincialibus (virtute delegationis, quam singulis in sua Provincia concedimus) instituti fuerint. Nuper quidem in manus nostras pervenerunt nonnulla documenta authentica ad Rosarium vivens pertinentia, quae nunquam adhuc praelo commissa sunt: alia vero, quae nobis desunt, reperire satfigemus. Quibus omuibus examinatis et perpensis, nec non consulta (si opus fuerit, ut omnis dubitandi occasio auferatur) S. Congregatione Indulgentiarum, brevem libellum conficiendum curabimus, in quo accurate explicabuntur ea, quae ad praedictam Rosarii viventis devotionem referuntur. Datum Romae, in Conv. N. S. M. supra Min. die 15 Novemberis, D. Alberto Magno O. N. sacro, anno 1877. Loco f Sigilli Fr. I0SEPHU3 M. SANVITO Vic. Generalis Ord. Praed.“ Strigonii, die 23-a Novemberis, 1877. Rssimus D. Josephus Pántocsek, Praepositus B. M. V. de Schlangenmund et Canonicus Posoniensis, exactis feliciter Presbyteratus decem lustris, jubilaei sui sacerdotalis solemnia Dominica XIV. post Petecosten, sive 26. Augusti in Ecclesia Ca- thedrali sub mea manuductione celebravit, memor beneficiorum, quorum divina favente clementia per tot annorum intercapedinem particeps factus est, pro quibus gratias Deo reddidit in laetitia sui cordis, sed memor etiam indigentiarum, quibus saepe premuntur Consacerdotes, qui inter emeritos Parochos et deficientes recensentur, pro quorum fundo , auxiliari perennis instar dotis summam quingentorum florenorum deposuit in chartis relutae urbarialitatis, parem summam fundo sororum Caritatis, quae Strigonii ad S, Annam institutione prolium occupantur’, impertitus est. Quod pro solatioso notitiae statu significatur. Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Nr. 5254. D. Josephi Pánto C3ek, Praepositi et Canonici beneficentia erga fundum auxiliarem• ) \ t