Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
b. 132 Nr. 5255. Consociationis SS- Altaris Budape- stiensis rationes et munificentia. i Non tantum Consociatio SS. Altaris Posoniq verum etiam altera, quae pariter in hac Archi-Dioecesi floret, fixamque sedem in Metropoli Regni habet, laudabili zelo connixa est nobilissimum, quem sibi ante octodecim annos elegit finem, hoc quoque anno promovere, sicque decorem cultus divini ad fovendam fidelium erga ss. religionis nostrae mysteria pietatem pro viribus augere. Quot autem in specie aedes, Deo dicatas, hujus Archi-Dioecesis pia haec Consociatio decursu istius etiam anni beneficiis suis cumulaverit, earumque indigentiis, quibus circa sacram supellectilem premebantur, munifica manu succurrerit, luculentissime patebit legenti annuam relationem XVIII-am, quam toties laudata Consociatio de sua, quam a 6-a Novembris 1876-i usque 6-am lab. mensis et anni inclusive testatam fecit, activitate in publicam lucem edidit, ex qua dum unum exemplar ad singulum Districtum VADiaconalem sub / transpono, eamdem Consociationem ultroneis favoribus, piaeque liberalitati Yen. Cleri et per illum populi fidelis porro quoque quam impensissime devoveo, simulque DD. Curatos ad suscipienda onera Missarum ad intentionem benefactorum ejusdem Consociationis absolvendarum, hisce denuo provoca. Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Nr. 5256. Parochia Nadlány vacat. Per translationem Michaelis Praznovszky, Parochi Nadlányensis ad beneficium parochiale in Drahócz, parochia, cui antea praefuit, in canonicam vacantiam recidit, pro qua concursum, usque 31-am Decembris, a. curr. duraturum, hisce publico. Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Nr. 5257. Statio docentis in Nagy- bodok, filia matris Cser- mend denuo currentatur. Pro hac labii slavici statione, cujus emolumenta in Circularibus hujus anni Nr. XIII. signatis sub Nr. 3704. recensentur, novus concursus in diem 3 am Januariij a. 1878-i praestituitur cum eo, ut qui stationi huic admoveri cupierint, libellos suppli* ces Senatui sehol. cath. in Nagybodok inscribendos, ARD. AntOnio Cherny, Surr. VADiacono et Parocho Nagyrippényensi exhibeant. Strigonii, die 23-a Novembris, 1877. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.