Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
84 quod Ibas, Edessenus Archi-Episcopus, accusatus fuerit non a Clericis solum, sed etiam a laicis fidelibus. „Quia dum memoria fieret Sanctorum Martyrum, non est datum ad Sacrificium altaris^ ad sanctificationem et populi distributionem, nisi admodum exiguum, et vitiosum, ac lutosum, et quasi eo tempore vindemiatum: ut ex hoc cogerentur, qui deputati fuerant ministrare, de tabernis omnino vitiosi (vini) comparare sex sextarios. Et haec acta sunt conscio et admonito eo, qui potestatem ministeriorum habebat, cui et dictum est, ut ipse admoneret Episcopum cum fiducia. Et cum nihil fecisset, illo tempore coacti sumus nos et ipsum Reverendissimum Dominum rursus admonere. Et cum didicisset, haud permotus est, sed contempsit, ita ut multi nostrae civitatis hinc scandalizarentur.“ Christianus Lupus, eruditissimus scriptor ex Augustiniana Discalceatorum familia in hoc canae antiquitatis exemplum observat: „Etiamnum hodie frequenter meliora gulae ad mensam profanam, Deo ad divinam damus vina viliora, neque tamen, quod pejus, punimur, aut accusamur.“ *) Studio in vino nonnisi mundissimo consecrandi tribuendus est mos, qui in Ecclesiis viguit, ut nimirum Diaconus destinatum pro Missae Sacrificio vinum in calicem infunderet per colum, aut cocleare minutissimis foraminibus provisum, ne nimirum aliquid impuri vino admisceretur, ut patet ex Ordine Romano VI.2) Generalem regulam, ab omnibus et ubique servandam statuit Innocentius III.3): „Diligenti studio, inquit, vinum optimum quaerendum est.“ Anonymus poeta, jam superius citatus de vino in Sacrificio Sanctissimo adhibendo hanc versibus expressit regulam tunc certissime observatam: „Quando paras calicem, vinum tunc purius illic. Infundas, et aquae modicum, et illa recens sit.“ Pari religione vinum Eucharistiae conficiendae destinatum paraverunt Orientales Christiani. In canonibus anonymis ex doctrina Patrum haec constitutio legitur4): „Non oportet omnino sacerdotem ad Altare deferre vinum in eo vase, quod quisque laicus vir, aut femina attulerint, sed deferet illud in vase, quod in Ecclesia peculiariter ad hunc usum destinatum sit.“ In canonibus S. Athanasio tributis legitur 5): „Vinum, quod ad Eucharistiam consecrandam offertur, nemo gustabit, nisi completo sacrificio. In singulis porro domibus, dum cados vini aperiunt, nemo ex eo gustabit, donec acceptae fuerint ex eo primitiae: cumque illae benedictionis in modum acceptae fuerint, indeque in calicem infusae, tunc aliud vinum proment in vase mundo, et effundent super illud hanc benedictionem.“ In tractatu „Arabico dicto plane praescribitur, ut uvae mundae seligantur ad vinum conficiendum, illaeque manibus exprimantur, non pedibus conculcentur.“ Quando laici homines conficiendo pane Eucharistico occupari coeperint, certo definiri nequit, e querimoniis in superioribus commemorati Prioris Tegernseensis Monasterii comperimus, saec. XV. repertos fuisse Sacerdotes, qui a recepto more recedere, et panem a laicis confectum in sacrificio adhibere coeperunt, quos idem Prior gravissime reprehendendos et puniendos censet. In Italia mos conficiendi hostias consecrandas per ipsos Sacerdotes diutius perseveravisse videtur. Ut enim alia documenta silentio praetermittam, in medium profero Constitutionem Jo. Matthaei Giberti, Episcopi Veronensis, quem editores operum eius praestantissimorum Fratres Ballerinii, Ecclesiasticae discipli- 0 nae ante Tridentinam Synodum instauratorem solertissimum appellant, inscribitur illa Constitutio : „De hostiis et vino praeparando“ et huius est tenoris: „Hostias de mundissimo *) Synodor. gener, ac provinc. Decreta et Canones, Tom. 2. — a) apud Mabillon. — 3) 1. 4, c. 40. Myster. Mis-: sae. — *) V. Renaudot in Comment, ad liturgiám Copt. S, Basilii. — ®) Nr. 107.