Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

85 flore farinae nihil alind in eis immiscendo ipsimet Sacerdotes faciant, ac eas saepe renovent, prout viderint expedire, et in sacrario semper sint praeparatae, sine qnibus sacerdotes ad altaria non accedant; ne postea cum deventum fuerit ad offertorium, et hostiis deficientibus cogantur cum populi scandalo expectare, dum hostiae perferantur. Idem dicimus de vino et aqua, quod semper suas ampullas praeparaverit sacerdos. Vinum autem sit purum, non agrestum, aut acetum, et tam vinum, quam aquam semper de recenti habeant, cum Missam celebrare debuerint.“1) Edidit autem laudatus Episcopus hanc, prout et reliquas Constitu­tiones suas a. 1542. Post saeculum XVI. Praesules per statuta et decreta Synodalia id egerunt, ut Pa­rochorum vigilantiam et solertiam excitarent ad curandum, ut utraque Eucharistiae materia talis adhibeatur, qualem illam esse oportet. Synodus Antverpensis a. 1610. celebrata mandat1): „Quando hostiae pro communicaturis parantur, prius a Pastore gustentur, an sint, quales esse debent.“ Synodus autem Cameracensis a. 1631. habita haec sta­tuit c. 16. „Advigilent Pastores, ut hostiae, tam majores, pro celebrantibus, quam minores, pro communicantibus, sint delicatae, honesteque rescissae, ac recenter co­ctae, dum emuntur: utque conserventur in pyxidibus nullo malo odore infectis, et nunquam ultra mensem;“ c. 17. „Ut occurratur defectibus, qui contingere possunt circa panem, qui in S. Eucharistiam est consecrandus, per Ordinarios, seu ab illis substitutos in singulis suarum Dioecesium civitatibus ac oppidis deputetur aliquis, qui dictum panem ex optimo et purissimo tritico, ac ea, quae illi praescribetur, forma exactissime conficiat, exacto prius juramento de officio fideliter praestando; neque liceat cuiquam Pa­rocho, vel Sacerdoti ab alio, quam sic deputato, sibi panem ad Missam celebran­dam comparare, nisi forte ab aliquo Monasterio ei subministretur;“ c. 18. „Magna sol­licitudine ubique provideatur, ut vinum in tremendo Sacrificio transsubstantiandum sem­per sit purum et nullo modo acidum, aut coeptum corrumpi. Et cum re ipsa saepe com­pertum sit vendi hydromel, siceram, vel liquorem mixtum ex utroque, aut similem pro vi­no Hispanico, vel alio, ne deinceps huiusmodi vino aut liquore ad celebrandum utatur, nisi certitudinem habeat, ipsum esse verum et purum vinum.“ Erat haec Synodus Provin­cialis, cuius decreta ac statuta continentur in citata collectione Conciliorum.3) Synodi hu­jus decreta, nunc recitata, propterea sunt memoratu et attentione digna, quia ex illis liquet, jam tunc eo res devenisse, ut cum hostiis in Missae Sacrificio adhibendis ab obviis quibus- ve hominibus quaestus exerceretur, porro jam tunc inventos fuisse quaestores hostiarum, qui has e farina non omnino triticea confecerunt, oenopolas item, qui confectos abs se liquores tamquam genuina vina venui exposuerunt. Quae eo Synodi Patres impulerunt, ut decernerent, ne hostiae ab aliis, quam juramento adstrictis hominibus compararentur, liquores autem illi, qui vini loco vendebantur, ab altari prorsus arcerentur.—Quod de liquoribus, sub nomine vini hispanici distractis, decrevit Cameracensis Synodus, hoc repetiit ad vina sic dicta gallica, applicando statutum Dioecesis Monasteriensis , ddto 3. Martii 17634): „Cum, dicitur ibi, prudentum judicio valde dubium sit, an multa saltem ex iis, quae pro vino gallico in hisce regionibus venduntur, purum de J) V. Jo. Matth. Giberti opera Hostiliae 1740. — s) cap. 2. cle SS. Euch. Sacram. Vide Concil. Germ. t. 8. — *) tom. 9. — *) Stat. Synod. Dioec. Monast. ed. Krabbe Monasterii 1848, —

Next

/
Oldalképek
Tartalom