Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
75 XVII1. jjDognia datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem“ Domini Nostri Jesu Christi in admirabili Eucharistiae Sacramento, cuius proinde materia, ut aiunt remota, panis est et vinum. De duplici hac Sanctissimi Sacramenti materia praecipere ac delibare quaepiam pro munere meo proposui, cum ut quantum in me est, externam quoque tanto debitam Sacramento reverentiam ad exigentiam Decreti SS. Concilii Tridentini *) promoverem, tum, ut innuerem iis, qui in hac Archi-Dioecesi Ministri sunt Christi et dispensatores mysteriorum Dei ?), ad quae hoc imprimis tempore suam dirigere debeant attentionem, curam et vigilantiam, ne forte circa hoc gravissimum objectum, a quo ipsius Sacramenti valor saepe suspenditur, in errorem inducantur. Est de fide : panem et vinum necessariam esse Sacramenti Eucharistiae materiam. Christum Dominum enim, Eucharistiam instituentem et eam deinceps usque ad finem mundi consecrari praecipientem, non aliam materiam, quam panem et vinum adhibuisse, testantur S. Evangélistáé Matthaeus, 3) Marcus4) et Lucas5) de institutione hujus Sacramenti referentes. Quod autem Salvator Divinus panem et vinum, ut materiam Eucharistiae necessariam determinaverit, liquido monstrant haec ejus verba apud Apostolum 6): „Accipite et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem . . . Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescunque bibetis in meam commemorationem.“ Cum enim dicit: „Hoc facite“ perinde est, ac si diceret: Facite, quod me videtis fecisse circa panem et vinum, ex illis efficiendo Corpus et Sanguinem meum. Hanc veritatem adstruunt omnes SS. Patres, quotquot de materia Eucharistiae scribendi occasionem habuerunt, omnia porro Concilia, eaque tam generalia, quam particularia, a quorum decretis recensendis in re tam manifesta tuto supersedere me posse arbitror. Solus autem panis triticeus, scu is panis, qui e farina triticea et naturali, hacque sola, aqua coagmentatus, atque calore ignis concoctus est, efficit materiam Sacramenti sufficientem et necessariam ita, ut in alio pane non perficiatur consecratio. Requiritur igitur ad panem eucharisticum 1. farina triticea, 2. aqua naturalis, ope cujus farina subigatur, coagmentetur, et 3. calor ignis, ut assetur, sive excoquatur. Christum Dominum in pane triticeo instituisse Eucharistiam dubitari nequit, usus enim est pane azymo, ad festum Paschale et esum agni confecto, azymum autem e praecepto Dei'), ex simila triticea, idest purissimo farinae tritici flore confici debuit. Sed nec ille panis, in cuius fractione Sacramentali8) duo Emaus euntes discipuli Dominum cognoverunt, alius fuit, quam azymus, ac iccirco triticeus, quandoquidem Judaeis lege divina9)per septem dies paschales non licuerit comedere fermentatum. Porro ex Apostolica traditione Nr. 5250. De materia Sacramenti Eucharistiae , et quanta circa illam cura ad- h;benda sit. i) De observ. et evit. in celebr. Missae. — 2) 1. Cor. 4, 1. — ») c. 26. — *) c. 14. — s) c. 22. — e) I. Cor. 11, 24—25. — i) Exod. 29. — 8) Vide Maldonatum in Cap. 24. Lucae. — ») Exod. 12. Deut. 16.