Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

76 et praxi utriusque Ecclesiae Orientalis scilicet et Occidentalis liquet, solum panem triti­ceum esse sufficientem materiam Eucharistiae; in utraque enim Ecclesia nunquam -ali­us, quam panis triticeus consecratus fuit. Concilium autem Florentinum definivit, „in azymo, sive in fermentato pane triticeo Corpus Christi veraciter confici“; unde sequi­tur, quod in pane non triticeo Corpus Christi non conficiatur. Quod quam verum sit, di­scimus etiam e Catechismo Concilii Tridentini, qui docet *), nullum panem, nisi triti­ceum, aptam Sacramenti materiam putandam esse. Cui doctrinae concinit rubrica Missalis Romani,2) ubi expresse dicitur, Sacramentum non confici, si panis non sit triticeus. Ex praemissis sequitur: 1. quod panis confectus ex grano, de quo certo constat, non esse triticum, certissime non sit materia apta et sufficiens Sacramenti; 2. quod quandocuuque granum aliquod tale est, ut dubitetur, an sit triticum nec ne, panis ex tali grano confectus sit materia saltem dubia Sacramenti, in quo pro­inde pane Sacramentum conficere non licet. Quia, ut observat Suarez 3) „est res gravissima, et huic Sacramento summa reverentia debetur, unde cum alias non sit Sacramentum ne­cessitatis simpliciter, nulla videtur posse occurrere causa inoraliter sufficiens ad confici­endum illud, nisi in materia certa“ ; 3. quod panis ex farina quidem triticea, sed non cum aqua naturali, sed alia v. g. rosacea, aut lacte vel alio simili liquore confectus, non sit apta et sufficiens materia Sacramenti, quia huiuscemodi panis non est usualis panis, sed aliud genus massae sive placentae; 4. quod massa ex farina triticea et aqua naturali subacta, sed calore ignis non excocta, aeque non sit Sacramenti sufficiens materia; talis enim massa cruda non est pa­nis, nec cibus, aut alimentum hominum; perinde autem est, nec refert, quod panis in furno torreatur, aut sub cineribus, aut intra aliquod vas ferreum, aut fictile assetur, dummodo puro igne excoquatur, quia nullus recensitorum modorum impedit veram concoctionem, aut inducit heterogenei alicuius liquoris admixtionem; 5. quod necesse sit, ut panis praedicto modo confectus, in sua natura et sub­stantia perseveret; in corrupto enim pane non potest valide confici Sacramentum. Qua de re audiendus est S. Thomas4): „Dicendum, quod aliquando est tanta corruptio panis, quod solvitur species panis, sic ut cum continuitas solvitur, et sapor, et color, et alia accidentia mutantur, unde ex tali materia non potest confici corpus Christi. Aliquando vero non est tanta corruptio, quae speciem solvat, sed est aliqua dispositio ad corruptionem, quod de­clarat aliqualis immutatio saporis. Et ex tali pane potest confici Corpus Christi, sed pec­cat conficiens propter irreverentiam Sacramenti.“ Monetsuperius laudatus Suarez5), in praxi servandum esse, ut quandocunque in pane sunt signa corruptionis, non fiat consecratio pro­pter reverentiam Sacramenti, quod maxime verum est, quando tot sunt signa, ut saltem reddant materiam dubiam. Quia vero etiam farina triticea corrumpi potest, et saepe cor­rumpitur, suapte intelligitur, idmodi farina non posse confici validam Sacramenti materiam, neque proinde licitum esse corruptam farinam pro conficiendo pane eucharistico adhi­bere. Ceterum relegantur Circulares ddto 2. Junii 1868. Nr. 2581. dimissae litterae super *) n. 13. de Eueh. Sacr. — •) tit. de defectibus. — *) T. 20. disp. XLIV. sect. 1. — *) dist. 11. quaest 2.— *) 1. cit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom