Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVII.

74 Nr. 5089. Statio docen­tis et cantoris in Sipek, filia matris Rimócz vacat. Nr. 5128. Societatum SS. Altaris Budapestien- sis et Poso- niensis ratio­nes et munifi­centia erga Ecclesias egentiores. ^/m cannabetum, quod ipse docens proprio marte cultivat; 1 falcast. pratum et a Communitate 1 currus foeni; 23 metr. pos. siliginis; 5 urnae vini, 2 orgiae ligni focalis et totidem pro calefactione scholae; e stola et offertoriis 25 circiter fini; pro pistura hostiarum 1 metr. pos. tritici; titulo autem didactri a singula prole 1 fl. Habitatio constat uno cubili, culina, camera, et stabulo, cui accedunt duo horti in extensione unius jugeri. Libelli supplices Senatui schol. cath. Ipolyszécsénykensi inscribendi exhibeantur ARD. Augustino Marich, Surr. VADiacono et Parocho in Nagyoroszi. Strigonii, die 18-a Novembris, 1876. Pro hac labii hungarici statione concursus pro 21-a futuri mensis Decembris praestituitur. Emolumenta ejusdem sunt: */2 sessio in agris et pratis; 26 metr. pos. siliginis et ^otidem 40 xri titulo lecticalis; e stola 10 flui; pro hostiis 4 flui; et titulo didactri incirca 40 flni. Recursus senatui schol. cath. Sipekensi inscribendi exhibeantur ARD. Joanni Salgó, Surr. VADiacono et Parocho in Karancsságh. Strigonii, die 18-a Novembris, 1876. Synodus Dioecesana Strigoniensis Tirnaviae celebrata a. 1629. ‘) monuit Paro­chos, „ut Sacramentum Eucharistiae decenter asservarent; supellectilem sacram, mappas praesertim, corporalia, purificatoria, pulvere ac sordibus obsita, ac pene nauseam moven­tia non haberent; nec putidis ac deformibus albis, iisque turpiter et inconcinne depen­dentibus ad Altare accederent, sed externi quoque apparatus munditia internam conscien­tiae puritatem praeseferrent.“ Utinam, quae hic mandantur, semper et ubique et ab omni­bus observata fuissent, atque observarentur, nec ullus reperiretur Minister Christi et dis­pensator mysteriorum Dei, de quo non juste praedicari possent illa encomia, quibus S. Hie­ronymus celebravit Nepotianum 2), alia inter ita de eo scribens: „Erat sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela sem­per in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia, et in omnes caeremonias pia sollici­tudo disposita, non minus, non maius negligebit offlcium. Ubiquumque emn in Ecclesia quaereres,invenires.“ Ab amore et pietate in Christum -mb specie panis in Eucharistiae Sa­cramento praesentem, a studio item, quod hic amor excuavit, altaribus pauperiorum etiam Ecclesiarum de decore ac decente ornatu providendi, repetendae sunt piae Societates SSmi Altaris, quarum binae in hac quoque Archi Dioecesi existunt, Budapestini una, Posonii altera. Utraque typis vulgavit suas rationes, quae demonstrant, quid decursu anni am­bae praestiterint pro ornatu altarium in paramentis, ac vasis partim proprio labore pa­ratis, partim aere impenso procuratis, quae omnia ex y. advolutis pro quolibet VADia- conali Districtu rationum foliis omnibus innotescent. Aequum autem justumve est, ut tam beneficis Societatibus auxiliatrices manus praebeant etiam DD. Curati, quorum illae cu­ram et sollicitudinem circa incumbentem ipsis obligation in SS. Altaribus de condignis paramentis, aliaque supellectili providendi partiuntur, DD. inquam Curati, alii quidem onera Missarum ad intentionem benefactorum piae Societatis suscipiendo, alii e propria penu symbolam aliquam largiendo, omnes aurem Societatem tam piam et munificentia sic praestantem fideli populo commendando. Strigonii, die 21-a Novembris, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. !) Cap. 1. de Sacramentorum administr. — 4) in epist. ad Heliodor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom