Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
92 dicuntur.“ Quod cum ita sit, pastores animarum, aliique Confessarii frequenter ad pecí&s Crucifixi provoluti fusa oratione, tam labiis prolata, quam mente potissimum et intimo cordit affectu concepta, hauriant a latere Christi lumen et scientiam ad rite dispensandum hocce Sacramentum, quo si illud negligenter et imperite ministretur, nullum est, quod facilius inutile eradat suscipientibus et ministrantibus perniciosum ; hauriant zelum gloriae Dei et salutis animarum, hauriant caritatem, sicubi in dispensando hoc Sacramento necessariam, quae, ut S. Paulus loquitur,i) „patiens est, benigna est, non quaerit, quae sua sunt, Don irritatur, omnia suffert;“ hauriant denique et impetrent gratiam, ut fideles dispensatores mysteriorum Dei inveniantur, non autem praevaricatores tanti mysterii, utque audire in hora exitus de hac vita mereantur haec plena consolationis verba: „Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.“2) Datum Strigonii, Dominica Quinquagesimae, die 27-a Februarii, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. 1 1) I. Cor. 18. et sq.—2) Matth. 25, 23.