Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
23 IV. Prosynodalia sive concnrsualia examina hoc anno instituentur diebus 16 et 17 Maii, item 19 et 20 Septembris. Qui uni vel alteri sistere semet voluerint, observent, quod praescriptum est, decem nempe saltem diebus ante praestitutum terminum Cancellariae Officii mei significent, se pro subeundo examine comparituros esse. Strigonii, die 7-a Martii, 1876. Nr. 1381. Prosynodali- UDi examinum termini. Ordinarios vigore facultatum, quae quinquennales dicuntur, in multiplici consanguinitate et affinitate, intra tamen gradus in ipsa concessione expressos, dispensare posse ad effectum legitime contrahendi matrimonii, porro valere etiam dispensationem, informiter ut aiunt, concessam et expeditam, patet e subnexa declaratione, quam Congregatio S. Romanae et Universalis Inquisitionis edidit, decisive respondendo ad quaestiones, a Vicario Generali Archi-Episcopi S. Ludo vici eatenus propositas, quarum, prout et ipsius declarationis tenor sequens est: Beatissime Pater! Vic. Gen. Sti Ludovici ante pedes S. V. provolutus solutionem sequentium dubiorum petit. 1. An in multiplici consanguinitate seu cum consanguineis, qui ex multiplici stipite invicem conjuncti sunt, Ordinarius dispensare possit juxta facultates a Sancta Sede impetratas tenoris sequentis: Dispensandi in 3 et 4 consanguinitatis et affinitatis gradu simplici, et mixto tantum, et in 2, 3 et 4 mixtis non tantum in 2. solo quoad futura matrimonia atque: Dispensandi in utroque foro cum catholicis ejus jurisdictioni subjectis in matrimoniis sive contractis sive contrahendis super impedimento secundi gradus consanguinitatis vel affinitatis in linea transversali aequali, in centum casibus. 2. An in multiplici affinitate dispensare possit. 3. An dispensatio super impedimentis matrimonialibus ab Ordinario hujus regionis juxta consuetas facultates Apostolicas concessa, quamvis graviter illicita, tamen valida sit, quando data sit informis, propterea quod tenor facultatis a S. Sede delegatae, vel tempus ad quod expressa non sint, vel quia telegraphice paucis verbis vel oretenus tantum concessa sit. Dubium hoc oritur ex omissione clausulae: alias nullae sunt, in facultatibus Ordinariis Americae nunc concessis; quae clausula olim in hujusmodi facultatibus expresse apposita fuerat. Fer ia III. loco IV. die 16. Junii 1875. In Congregatione generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis habita coram Emm. ac Revdm. DD. S. R. F. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propositis supra- dictis dubiis et praehabito Voto DD, Consultorum: Udem Emm. Revdm. DD. responderunt: Nr. 1382. Extensio facultatis quinquennalis dispensandi in cognationis et affinitatis impedimentis.