Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
20 exiget ab eo Deus, ut oves sponte redeuntes non repellat? praesertim, cum repulsionis consequentia esse possit, et teste experientia baud infrequenter revera sit, ut is, quem cum Deo amicitiam inire volentem, gratiam Sacramenti sitientem, ac ad illud suscipiendum nunc tfemporis paratum ac dispositum contra jus fasque a S. poenitentiae Tribunali rejecisti, ad illud seu ob ingenitam humanae naturae inconstantiam, seu ob aliam causam amplius haud revertatur, et fortassis in peccato de hac vita decedat. An hoc eveniente casu evitare poteris, quod minatur Deus per prophetam:‘) „Sanguinem eius de manu tua requiram.“ Eo autem maiori cum diligentia et sollicitudine Curatoribus animarum ad dispensandum poenitentiae Sacramentum incumbendum sit, quod inter omnia salutis animarum promovendi media, nullum sit efficacius frequenti, sancta et prudenti huius Sacramenti ad- ministratione. Etenim experientia comprobatum est, in illis parochiis religiosam pietatem, morumque integritatem jugiter vigere, ac efflorescere, ubi Curatores animarum assidui sunt in excipiendis sacramentalibus fidelium confessionibus. Docentur quidem, monentur, arguuntur fideles etiam in publicis institutionibus, sed quam pauci ex auditoribus reperiuntur, qui adversus sernetipsosprophetae verba adhibeant: „Tu es ille vir;“2) ast, ut optime dicitur in citato Dioecesanae Synodi statuto: „in confessione poenitens non ignorat, omnem correptionem, omnem adhortationem se respicere, et quia ingenua confessio corda pandit, verbum Dei utique in terram banam cadit.“ Ut nihil de eo dicam, quod pastor animarum nullibi melius, quam in S. poenitentiae Tribunali curae suae creditarum ovium morbos et necessitates cognoscere valeat. ,,Vae igitur, ait doctissimus Soettler3) segnibus in hac parte animarum pastoribus ! Rursus vae illis, si nedum aegre, verum etiam inviti ac reluctantes sacrosancti eius- modi ministerii partes obierint! Numquid desides pastores illi inquient, fideles suos alio sese conferre, ibique peccata sua deponere posse? Annon oves jus habent, ut a proprio pastore adjuventur, adversus morbos praemuniantur, vel jam iis affectae sanentur? Qua ergo conscientia nedum caritatis, verum etiam justitiae stricte sumptae officia negligunt, pedibusque impie ac crudeliter proterunt? Quodsi forte regerant eiusmodi pastores, velle se ad sanctum illud tribunal advocari, annon hoc unum idemque sonat, ac si candide faterentur, sese confessarii munere reluctanter et aegre fungi? Jam vero doctores mystici et ascetae omnes ad sanctorum Patrum et Ecclesiae mentem frequentem Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae susceptionem fidelibus inculcant; ergone aliud judex, et aliud praeco clamat? Apage eiusmodi minime cordatos pastores, qui licet frequentem Communionem, ne Jansenianae cohorti nomen inscripsisse videantur, neutiquam proscribere audeant : facto nihilominus id ipsum astruunt. Neque demum eorum desidum pastorum aliquis obsistat antea traditis astruens, ruricolis saltem tantam Sacramentorum frequentiam permitti haud debere, namque ubinam hanc ipse exceptionem reperit, quove illa fundamento nititur? Non certe apud Patres, Doctores Ecclesiae, aliosve hanc materiam evolventes : ejusmodi ergo exceptio merum putidumque est desidiae turpis ac malesuadae figmentum.“ Quae praestantissimi viri observatio Commentarii instar deservit ad praememoratum Statutum Synodi Dioecesanae, cuius praescriptio ex ipsa essentiali muneris pastoralis indole profluit ita, ut de Pastore animarum, qui negat verbo vel facto, obligationem, sibi impositam? 1 1) Eze«h. 33, 8.'— 2) 2. Reg. 12, 7.— 3) 1. de officiis Sacerdot. et pastoral.