Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
21 curandi oves infirmas, pascendi illas pabulo Sacramentorum, ac ideo frequentissime dispensandi Sacramenta, ac in specie omnium maxime necessarium etiam Sacramentum poenitentiae, valeat illud Zachariae Prophetae1): „O Pastor et idolum, derelinquens gregem: -------brachium eius ariditate siccabitur, et oculus eius dexter tenebricosus obscurabitur.“ S ed ipsi quoque pastores animarum, honorificentissimo hoc nomine vere digni, nunquam inficiabantur, ad suas partes pertinere solertem ac indefessam Sacramenti Poenitentiae dispensationem. Unum pro multis audire juvat coram pluribus eiusdem sortis et ministerii viris de hac obligatione disserentem P. F. Valiké, Decanum districtus Roulari- ensis.2) „Omnes nervos, ait, intendamus, ut ministerium nostrum in sacro Tribunali rite et zelose peragamus, ut animas lucremur, scientes nos nil Deo gratius, nobisque utilius in hoc mundo praestare posse, quam laborem nostrum impendere, et superimpendere in lucrandis animabus, pro quibus Christus mortuus est, et Sanguinem fudit. Pastores animarum sumus, pro quibus singulis strictissimam reddituri sumus Deo rationem; inter illas plurimas habemus languidas, quinimo forte malas et scabiosas; has ergo quaerere oportet et salvare, nisi velimus, ut Dominus illas de manu nostra requirat. Id uullibi melius, efficaciusque praestare possumus, quam eas audiendo in sacro Tribunali, hic euim eruemus eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberabimus.“3) Est igitur una e strictissimis, sanctissimisque pastoris animarum obligationibus audiendi fidelium Confessiones toties quoties et illi audiri petunt ac volunt, cui correlata est obligatio fideles monendi, exhortandi et provocandi, ut ad Sacramentum illud saepius accedant, ut lapsi non tardent converti ad Dominum, nec de die in diem differant poenitentiam. Jam Synodus provincialis Tirnaviae 1611 celebrata4) praecipit: „Ad sacramentum poenitentiae crebro (parochi) fideles exhortentur.“ Synodus autem aeque provincialis Stri- goniensis a. 1858 statuit:5) „Curatores animarum fideles suos provocent, invitent svavi- ter, et instent opportune, ut hoc vitae remedium, quod medicus animarum nostrarum benigne offert, hanc secundam post naufragium tabulam alacri animo arripiant. Eapropter vehementer optat Synodus haec provincialis, ut fideles per anni decursum saepius conscientias suas hoc salutifero lachrymarum lavacro mundare satagant.'4 Provocabit autem Pastor animarum fideles ad frequentiorem peccatorum suorum confessionem tam in sacris sermonibus matutinis, quam in postmeridianis sive catecheticis, sed etiam comparendo et sedendo in sede confessionali diebus Sabbati et profestis, Dominicis item et Festis, nec renuendo vel se excusando, si aliis etiam hebdomadae diebus illuc vocetur. Certe non est dignior locus sede confessionali pro recitando officio divino sive Breviario, quod opperiendo fideles, donec accedant, persolvet. Si vero nullus hac vel illa vice accesserit, ipse pastor animarum suum officium fecit, tempus absolvendo Breviarium non perdidit, cui insuper voluntas pro facto reputabitur. Nemo autem negaverit Sacra,mentalis Confessionis rectam administrationem totius ministerii pastoralis negotium es3e sicut utilissimum, ita difficillimum et maxime arduum, idque ob plura, quae in Confessario requiruntur ad illud digne Deo, et sacerdotali zelo tractandum; teste enim S. Carolo Borr.6) „oportet, ut sint pii, bene morati, docti, prudentes, de animarum salute solliciti, et fideles custodes sint eorum, quae in Confessione 1 1) C. 11. v. 17.—2) Speculum de idea boni pastoris. Mechliniae 18S9.— 3) Pro. 24, 14. — 4) Cap. III. De cautela et diligentia in concionaudo et Sacramentorum administratione, — 6) De Poenitentia,—6) in Conoil. prov.