Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
10 pax defluit; voces vestrae magni Jesu sunt tubae, a quibus iniquitatis, quae mystica Jericho est, muri ad terram concidunt, et dejiciuntur. Magna certe et incomparabilis hominum excellentia est, quod ad hanc dignitatem evehantur, ad quam ne angeli quidem vocantur et assumuntur. Cui enim Ordini et Choro angelorum dictum est aliquando : Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis? Hoc tamen dictum est Apostolis et in ipsorum persona omnibus, qui per legitimam successionem eamdem auctoritatem et potestatem accipiunt. Cum ergo ad admirabile et eximium hoc officium assumpti sitis, noctes et dies eidem intendere, et ipsum curare debetis.“ Et tanto quidem magis curare illud debent pastores animarum, quo certius est, quod per socordiam et negligentiam in curando et exequendo hoc officio, gravissima Christo Salvatori injuria irrogetur. S. Petro Apostolo teste1) non corruptibilibus auro vel argento redempti sumus, sed pretioso sanguine agni immaculati Christi et incontaminati, qui sanguinem suum in nostrae salutis pretium certe non alia e ratione tam abunde effudit, quam ut per hanc affluentiam, unde Sacramenta virtutem sumsere, ardens desiderium indicaret, quo omnes sanguinis sui participes fieri maxime exoptabat, ut praedixerat Isaias:2) „Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris“, et iterum:3) „Omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis argeotum, properate, emite et comedite: venite, emite absque argento: et absque ulla commutatione vinum et lac.“ Quibus in locis Propheta vel potius Spiritus Sanctus per illum immensam significare voluit Divini Salvatoris munificentiam, qua semper patentes, atque perpetuo manantes esse voluit nostrae salutis fontes. Qui igitur sponte accedentibus, et Sacramenta, atque haec inter illud, sine quo post amissam Baptismi gratiam nulla salutis spes est, petentibus, coelestes aquas dare aut recusat, aut negligit, hic perinde facit, ac si immensam Dei liberalitatem et clementiam coangustaret, et quantum in ipso est, fontem misericordiae divinae exsiccaret. „Ex quo, ut ait auctor libri „Lumen fidelium sive parochi officium“ inscripti, quid Sacerdoti metuendum est aliud, nisi, ut cum urgens propriae salutis necessitas venerit, coelestes hos fontes gratiarum pro se ipso clausos inveniat, qui toties eosdem caeteris per summam injuriam minime aperuit, qui judicium sine misericordia ei fit, qui non fecit misericordiam. Quamobrem S. Alphonsus, nuper declaratus Doctor Ecclesiae, non dubitat docere,4) „Parochi, aut alii Curati per se ipsos tenentur ad Sacramentorum administrationem. Quod ad Sacramentum poenitentiae adtinet, parochus tenetur illud administrare non solum tempore praecepti et in casibus gravis necessitatis, sed toties, quoties poenitentes confiteri etiam ex devotione petunt“, et provocando ad alios etiam rerum moralium Doctores asserit, „peccare illum parochum, qui redditur morosus et difficilis ad audiendas confessiones.“ Parochus enim, observante in superioribus jam citato Paulo Segneri, sua in paroecia Christi vices obit. Unde sicut Christus nullo unquam tempore repellit eum, qui cum ipso in gratiam redire cupit, sic etiam pastor hoc facere muneris sui esse noverit; cum onus, quod deleganti incumbit, non possit non premere delegatum. Deinde si ad pastorem pertinet, etiam amissas et errantes oves quaerere sic, ut Deus, nisi id fiat, per Ezechielem indignabundus exprobret : „quod perierat, non quaesivistis,“5) quanto magis 1 1) I. Ep. 1. 18. 19. — 2) C. 12, 3. — 3) C. 55, v. 1—4) Homo Apóst. Tract. VII. c. 4.-5) C. 34.