Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

18 Quae Statuto hoc disponuntur, suapte ex intima muneris pastoralis natura pro­fluunt ita, ut si omnes animarum Curatores suae semper memores fuissent ac forent voca­tionis, si scopunt, ob quem munus, quod gerunt, institutum est, nunquam ex oculis dimisis­sent, aut dimitterent, simili dispositione sive statuto haud profecto unquam opus fuisset. Ut adeo, si de aliqua ordinatione vel lege, de hac dispositione dici merito potest: „Lex justo non est posita.“*) Scopus muneris pastoralis, nemine contradicente, est salus ani­marum, ad quam procurandam et promovendam omnes labores, omnesque conatus pasto­ris dirigendi sunt. Sed salus animarum praecipue in digno et pio usu Sacramentorum po­sita est; per alias enim quaslibet functiones fidelium mentes ad divinam gratiam disponit tantum et excitat Curator animarum, per Sacramenta vero gratiam ipsam, atque adeo Christi merita illis communicat, in quibus proinde dispensandis maxima diligentia et inde­fessum studium in pastore desideratur. — Quotiescunque igitur ratio sacri temporis vel spiritualis animarum necessitas urget, vel poscit aliquis, facilem semper et paratum se praebere debet ad illud Sacramentum administrandum, quod exposcitur, nulla interposita mora, nullo proprii commodi habito respectu. Est enim Curator et Pastor, adeoque etiam spiritualis medicus animarum, cuius est earum morbos et languores curare. „Sacramenta autem sunt, teste S. Augustino,2) medicina spiritualis morborum,“ in quo et distinguit ea s. Doctor a Sacramentis antiquis, quia „illa morbos tantum ostendebant, ut speculum, no­stra vero sanant, ut emplastrum vulneri applicatum.“ Quare Curator animarum requisitus pro administrando aliquo Sacramento, speciatim Poenitentiae statim recogitet, petentem uti jure suo, et petere ab eo, qui dispensare tenetur. Itaque fraudas illum, quoties nulla legitima causa intercedente aut negas, aut interponis dilationem, sicque justitiae leges violas, teque ipsum gravis culpae reum facis. Doctissimus unaque piissimus Paulus Segneri de pastoribus anima­rum, qui palam ostendere non verentur, molestam sibi esse Sacramenti poenitentiae dispensa­tionem, quive ad audiendas Confessiones vocati, ita lente et ita renitenter veniunt, quem­admodum naves, quae adverso alveo propelluntur, in hunc modum proloquitur:5) „Quid aliud de his dici potest, quam quod miseri non cognoscant sui muneris partes, nec perpen­dant, quod Sacramenta sint remedia ordinaria, quae fideles jure s u o, in ipso Christi Servatoris sui Sanguine fundato, exigant, ut iis utantur, quum res postulat: sic ut eorum usum negare, nisi gravis causa excuset, non possit non cum gravi negantis culpa esse con­junctum. Si enim medicus Civitatis alicuius stipendio et aere conductus, ut aegros curet, jure ac merito facessere jubetur, si vocatus ad laborantes, opem promptus non afferat; nonne et pastor ille recte privabitur Beneficio, et in malam rem abire jubebitur, qui in necessitate majoris momenti, ad opem laborantibus ferendam vocatus, vix pedem movere dignabitur? An tandem animae morbi, morbis corporis nocentiores non sunt?“ De qua, ex intima natura muneris pastoralis proveniente, obligatione Curatorum audiendus est S. Franciscus Sal. Episcopus Gŕenevensis, qui in Instructione pro Confessa- riis edita sic praecipit: „Dilectissimi in Christo Fratres! Officium, quod exercetis, cumpri­mis excellens est, quod a Deo ad animas judicandas constituti sitis, idque eo majori cum auctoritate, quod quas recte profertis in terra, sententiae ratae in coelo habeantur. Ora vestra canales et tubi sunt, per quos e coelo in terram super homines bonae voluntatis 1 1) I. Tim. 1. 9. 2) Lib. de ver. et fals. — 3) Insfcitntio parochi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom