Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

16 tes, semel tantummodo corpus Domini quotannis suscipere; verum saepius iterandam Eu­charistiae communionem existiment, utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest; verumtamen illa est Sancti Augustini norma certissima: Sic vive, ut quotidie possis sumere. Quare Parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut quemadmodum corpori in singulos dies alimen­tum subministrare necessarium putant: ita etiam quotidie hoc sacramento edendae et nu­triendae animae curam non abjiciant. Neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est.“ Dubitari nequit, respexisse Patres Tridentinos,e quorum decreto praeclarissimus hic Catechismus exaratus, publicique juris factus est, ad beata illa tempora, quibus adhuc in Ecclesia viguit piissima, quae sub disciplina Apostolo­rum coepit, consuetudo, ut ipsi etiam fideles si non quotidie, certe quam frequentissime perciperent Eucharistiam. Sane sub Apostolorum disciplina fideles „erant perseverantes... in communicatione panis,“ seu ut versio syriaca habet „in communione sanctae Euchari­stiae et orationibus.“1) Et S. Justinus M. describens2) cultum divinum Christianorum suae aetatis, inquit: „Ac solis, ut dicitur, die (Dominica) omnium sive urbes sive agros incolen­tium in eumdem locum fit conventus, et commentaria Apostolorum, aut scripta Propheta­rum leguntur, quod licet per tempus.-------—- Postea omnes simul consurgimus, et pre­ces emittimus, atque — ubi desiimus precari, panis afiertur et vinum et aqua: et qui praeest, preces et gratiarumaetiones totis viribus emittit, et populus acclamat, Arnen, et eorum, in quibus gratiae actae sunt , distributio fit et communicatio unicuique praesenti­um, et absentibus per Diaconos mittitur.“ Tertullianus5), S. Cyprianus4) usum Euchari­stiae commendant, uti quotidianum panem, quibus concinit S. Joannes Chrys. declarans5) populo, eum non debere sacris mysteriis adesse, qui a perceptione Corporis Domini absti­net. „Non es inquit hostia dignus vel communione ; ergo nec oratione.“ S. Ambrosius, vel Auctor operis de sacramentis: „Ille, inquit, panis quotidie sumitur in remedium quotidi­anae infirmitatis.“ S. Hieronymus: „Scio, scribit0) Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper (quotidie) Christi corpus accipiant.“ Et S. Augustinus7) vocat Eucharistiam quotidianam medicinam. Dum igitur Patres Tridentini quo frequentiorem Eucharistiae usum commendant et urgent, et commendari ac urgeri a pastoribus animarum volunt, nihil aliud agunt ac obtinere adnituntur, quam quod in Ecclesia in praxi quoque diu viguit, et ab illa sem­per intendebatur et exoptabatur. Quomodo jam fideles in emolumentum salutis animarum suarum, et ad mentem Ecclesiae frequenter communicabunt, si frequenter confessi non fuerint? Cum enim observante S. Leone M.8) „necesse sit de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere.“ Paucorum vita ita pura est et immaculata, ut quotidie vel saltem frequentius communicare sine praevia peccatorum suorum confessione audeant et valeant. Quomodo vero confiteri poterunt, si non sint, qui confiteri volentes audire et absolvere velint, quia forte piarum harum animarum Curatores aliter quam Ecclesia et ipsi hi fideles sapiunt, existimantes, sicut unicam quotannis communionem, sic unicam etiam confessionem sufficere. Abutuntur itaque praecepto Concilii Lateranensis, et vehementer errant Cura- 1 1) Act. 2, 41.— 2) Apolog. I. 67. edit. Maurinor.— 3) lib. de Orat. c. 6.— 4) in exposit. Orat. Domia.— 5) ho* mil. 60.— 6) ep. ad Pamacch.—7) ep. ad Jaouar.— 8) šerm. 1. de quadr.—

Next

/
Oldalképek
Tartalom