Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
11 „Si quis dixerit: hoc immolatum est idolis, nolite manducare,“ non quod immundum sit, sed „propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam: conscientiam dico non tuam sed alterius“, ut bene notat S. Augustinus1); dubitari sane nequit, potuisse et posse Ecclesiam fidelibus, certis temporibus, praescribere carnis abstinentiam, ne concupiscentia insolesceret et ut debita pro peccatis satisfactio praeberetur. Hinc est, quod S. Augustinus non minus eos reprehenderit, qui carnes reputantes immundas, abstinebant, quam qui ad froenan- dam concupiscentiam abstinere recusabant, scribens eidem Januario: „Recita, quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertate vocati sunt, tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant. Et ideo jam nolint refroenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere.“ Ac ideo nuspiam in S. Scriptura legimus a jejunantibus manducatas fuisse carnes. Daniel per tres hebdomades jejunavit abstinendo etiam a carne2); et quo asperius instabat jejunium, eo arctior observabatur a delectatione ciborum abstinentia, cuius testis est Joel Propheta3), ut nihil dicamus de j"ejunio trium puerorum hebraeorum, ad quorum exemplum imitandum SS. Patres Christianos inviaverunt „Cum hoc (jejunio), inquit S. Joannes Chrys.4), tres pueri in Babylonicum caminum ingressi, atque in igne multo etiam tempore versati, igne ipso fulgidiora corpora habentes, egressi sunt.“ Falsum etiam esse, quod Jovinianus effutivit „nihil prodesse jejunia“, recteque illum eapropter damnatum fuisse ab Ecclesia, Sacrae Litterae in plurimis locis apertissime testantur. Suffecerit aliqua in medium protulisse. Ninivitae Jonam e mandato Domini audientes clamantem: „Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio... Qui scit, si convertatur et ignoscat? inter alia poenitentiae opera „praedicaverunt jejunium“, Deus autem ipsis pepercit: „Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala et misertus est Deus.“5) Jejunavit David, ut salutem filii obtineret6), quia utique scivit, jejunium valere ad meritum. Jejunavit Josaphat, ut Deum propitium sibi redderet contra Moabitas et Ammonitas, „praedicavit jejunium universo Juda.“7) S. Paulus solitus erat jejunare8), et 9) inter requisita Ministri Dei recenset jejunium. Christus Dominus autem10) ait, genus quoddam esse malorum spirituum, qui non ejiciuntur nisi oratione et jejunio. Novimus porro, ita enim ab Ecclesia docemur, illud solum jejunium esse meritorium apud Deum, quod sanctificatum est, juxta illud „sanctificate jejunium“1 11) per fugam peccatorum, per caritatem, et per bonorum aliorum operum exercitium. „Jejuna, quia peccasti, jejuna, ut et non pecces; jejuna, ut accipias, jejuna, ut et permaneant, quae accepisti“ verba sunt S. Joannis Chrysostomi.l2) A S. Paulo autem didicimus, absque caritate nec misericordiam valere, nec martyrium, nec orationem.13) Omni igitur sollicitudine tempus sanctissimum celebremus, non praetereat dies absque jejunio. „Nam sicut reliquo anno jejunare proemium est, ita in Quadragesima non jejunare peccatum est“ verba sunt S. Ambrosii.14) Nec leve peccatum esse, indictam nobis Quadragesimam a Domino non jejunare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere, asserit idem S. Doctor10) dicens: „Scriptum est: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.“16) Si vis ergo Christianus esse, debes, quod Christus. Ille, qui peccatum non habebat, Quadragesimam jejunavit; tu non vis Quadrage1) de mor. Manich. 1. 2. c. 14.— 2) c. 10, 3.— 3) 2, 56.— 4) serm. de poenit. 1.— 5) Joel. cap. 2. et 3.— 6) 2. Reg. 12,— 7) 2. Paralip. 20, 3.— 8) 2. Cor. cap. 11.— 9) ibid. cap. 6.— 10) Marc. 9, 28.— 11) Joel 2, 12.— 12) serm. 1. de jej.— 13) V. 1. Cor. 13.— 14) serm. 5. de jej.— 15) serm. 3. de jej.— 16) 1. Joan. 2, 6. —