Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
12 simam jejunare, qui peccas? Ille, inquam, peccatum non habebat, sed pro nostris jejunavit peccatis. Qualis ergo apud conscientiam tuam Christianus es, cum Christo pro te esuriente. tu prandes? cum Salvatore pro te jejunante, tu reficeris? Non igitur, sicut dixi, leve peccatum est, indictum violare jejunium.“ At corpus, inquis atterit jejunium, infirmumque reddit. Ad quam objectionem, suo jam tempore factam, ac deinceps et nostris quoque temporibus repetitam, quidnam S. Joannes Chrysostomus respondeat, operae pretium est audire.1) „Enim vero, inquit, quanto is, qui foris est, noster homo corrumpitur; tanto is, qui intus est, renovatur de die in diem.“2) Magis autem si rem diligentius volueris intueri, etiam sanitatis bonaeque habitudinis parentem ipsum invenies. Atque si meis ipse sermonibus derogas fidem, de his medicos percontare, ipsique eadem tibi manifestius explicabunt, qui abstinentiam matrem sanitatis appellant; pedum vero dolores, et gravedinem capitis, apoplexiam, vomicam, hydropisim, inflammationes ac tumores, milleque aliorum morborum torrentes, a delicatis cibis, crapulaque provenire dicunt, quasi a pessimo quodam fonte pravos rivulos, bonam habitudinem corporis, animaeque sobrietatem laedentes. Ne igitur jejunium timeamus, tot a nobis excludens mala : neque enim ego vos sine ratione potissima continue admoneo: sed quoniam quidem plurimos pigritantes video, ac detrectantes, propterea moneo, ne quis íuturam a jejunio utilitatem, gula ingluvieque — perimat.“ „Quamobrem omnis ordo, ait S. Basiliusd) ipsum (jejunium) complectamini: pauperes, ut vestrum contubernalem et convivam: divites, ut saturitatis assiduae remedium, et immutatione sua jucundiora reddens, quae continuus luxus contemptibilia fecerat: aegri, ut sanitatis matrem: valentes, ut vestrae custodiam sanitatis.“ Nostrum est YV. FF. et FF. exemplo aeque ac verbo fidelibus praeeuntes, tantum illorum animis poenitentiae studium et amorem instillare, ut ad recolenda sanctissima Passionis, Mortis, Resurrectionis Jesu Christi Mysteria jejunium alacriter aggrediantur, illud ad praescriptas a Catholica Ecclesia leges observent, ac ideo eleemosynis etiam, atque oratione sanctificent, hocque pacto id, quod maxime intendit Ecclesia consequantur, nimirum, ut corpore mortificati, et Christo consepulti, ad novam in Paschali solemnitate novi hominis vitam revocati, magna cum fiducia occurrere possint Christo Domino, vero Agno, qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Quae circa dispensationem in lege abstinentiae Quadragesimalis alias disposita fuerunt, porro observentur. Datum Strigonii, Dominica Septuagesimae, die 13-a Februarii, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. 1) serm, in Jonam.— 2) 2. Cor. 4, 16 — 3) serm. 2. de jej.—