Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
10 nium, et ') rationem reddit, cur a carnibus sit abstinendum, et Theodoretus Cyrensis defendit huiusmodi abstinentiam a carnibus.2) S. Gregorius M. scribens Augustino Anglorum Episcopo,3) decernit, ut iis diebus, quibus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque, quae sementinam carnis trahunt originem jejunemus. Patres Concilii Toletani IV. sub Honorio I. testantur4), quod diebus Quadragesimae a carnibus sit abstinendum, et in subsequenti Concilio Toletano VIII. sub Martino I. Papa decrevere,5) ut qui sine inevitabili necessitate et praecedenti permissione Sacerdotis, diebus Quadragesimae esum carnium praesumpserit attentare, a Communione die Resurrectionis arceretur. Celebris erat saec. 8. canon Venerab. Bedae poenitentialis 7., ubi dicitur, quod jejunia, pro poenitentiis septem annorum imposita . fuerint, sine usu carnium. Hoc idem testantur Concilii Moguntini, sub Carolo M. celebrati can. 34. etRabanus Maurus6), qui simul rationem reddit hujus prohibitionis; non quia carnes malae sunt, ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt; cuius prohibitionis mentionem facit Amalarius Trevirensis'). Haec e primis novem saeculis congesta testimonia, quibus plurima adhuc addi potuissent, clare demonstrant cum veterem Ecclesiae disciplinam, tum etiam, quam inepte, quantave cum temeritate ausi fuerint Novatores reprehendere ciborum delectum in Jejuniis, qui in Ecclesia Catholica religiose servatur, et cuius, ut e citato decreto liquet, observantiam districte praecipit S. Synodus Tridentina. Damnavit Ecclesia Jovinianum, inter cuius falsas doctrinas hoc etiam refert St Augustinus8) quod docuerit „nec aliquid prodesse jejunia et a cibis aliquibus abstinentiam.“ 'Sed damnavit etiam Manichaeos, et quam professi sunt a carnibus abstinentiam, de quibus S. Bernardus inquit9): .,Hinc quoque haereticos se praebentes, non sane, quia abstinent, sed quia haeretice abstinent. Nam et ego — subdit, interdum abstineo, sed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate. Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus suum, et in servitutem redigit? Abstineo a vino, quia in vino luxuria est, aut si infirmus sum, modico utor juxta consilium Pauli. Abstineo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis nutriant vitia.“ Et S. Augustinus scribens ad Januarium10) declarat: „Itaque illud, quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem, sanamque doctrinam est.“ Hac de causa damnati fuerunt a S. Paulo") qui dixerunt „abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus . . . quia omnis creatura bona est.“ Cuius loci, quemadmodum et aliorum eiusdem S. Apostoli effatorum, quibus nempe impugnatores jejunii abutuntur, sensum in Pastoralibus nostris ddto 2. febr. 1868. Nr. 767. dimissis litteris sat, superque dilucidavimus. Ecclesia cibum omnem mundum approbat, tantumque hic et nunc abstinere praecipit non ex immunditia, sed e poenitentia, ita, quod praecepti transgressio peccatum sit, non ex qualitate cibi, sed ex violatione praecepti. Si autem Ecclesia Apostolorum aetate potuit praecipere ad tempus abstinentiam a sanguine et suffocato, ut legitur in Actis Apostolorum12), porro si S. Paulus potuit testari13) praescripturum sibi perpetuam carnis abstinentiam ad vitandam proximorum offensionem; ille ipse S. Paulus, qui dixerat") „omne, quod in macello veuit, manducate“, sed subdit15): 1 1) 1. 2. de morib. Manich.—2) Epist. Divin. Decret.— 3) In cap. denique 6. dist. 4 — 4) Can. 10.— 5) Can. 9.— 6) de Inst. Cler. I. 2. 7) de Eccl. Offic. ]. 1.— 8) de Haer. c. 83.— g) šerm. 66. in Cant.— 10) epist. 55. de vit. Eccl.—11) 1. Tim. 4, 3.— 12) cap. 15— 13) 1. Cor. 8, 13.— 14) ibid. 10, 25.— 15) v. 28.—