Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

2 atque ad' Paschalem solemnitatem et Eucharistiam eo tempore sumendam se praeparent, utque demum Christi Salvatoris Nostri jejunium pro modulo suo imitentur et honorent. Quicumque vero pastorali officio funguntur, SS. Concilii Tridentini Decreto1) obligantur curae suae creditis fidelibus disciplinam jejunii non solum proponere, sed etiam commendare. Quem in finem plurimum profecto referet recensere, multiplicia, quae ex jejuniis in animum redundant, bona, exponere porro, quae in jejunio fuerit priorum saeculorum disciplina, quantaque eius austeritas, solus quippe leguminum, fructuumque admittebatur usus, omnibusque solatiis, ac vitae commoditatibus valedicebant fideles, u- namque sumebant in die refectionem ad solis occasum, quae disciplina per plura saecula viguit; sed sequioribus saeculis adeo relaxatum fuit jejunium, ut mirum profecto sit, Christianos etiam post has relaxationes jejunium nullo negotio violare, imo plerosque etiam eorum, qui illud observare videntur, nomen et speciem tantum jejunii retinere, non rem ipsam. Meminisse dein juvat cum S. Leone M.2) non in sola abstinentia cibi stare nostri summam jejunii, aut fructuose corpori escam subtrahi, nisi mens ab iniquitate revocetur: „Hcc est magis jejunium, quod elegi, dicant cum Isaia3), dissolve colligationes iniquitatis, solve fasciculos deprimentes, et frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam.“ Ceterum, quomodo Christianos jejunare oporteat in Quadragesima, nemo verius, magnificentius docuit, quam S. Maximus Taurinensis4): „Nos vero, inquit, fratres, quibus propugnator invictus hanc venerabilem Quadragesimam dedicavit, sic castigemus membra jejuniis, ut animas virtutibus saginemus. Jejunet in nobis perniciosa luxuries, je­junet omnis iniquitas, jejunet odiosa contentio. Abstineamus ab epulis; magis abstineamus a vitiis; sic nos temperemus, sic sobrii simus a vino, ut nulla nobis voluptatum dominetur ebrietas. — Quid prodest nobis vacare a conviviis, et diem litibus occupare? Quid prodest proprium non edere panem, et victum diripere miserorum? Jejunium Christiani, egentis de­bet esse refectio. Jejunium Christiani pacem debet nutrire, non jurgia. Quale illud est autem, quod non vesceris carnibus, et de ore tuo omni esca sordidius egreditur maledi­ctum? Quale est, quod sanctificatur venter jejunio, et polluitur lingua mendaciis? Recte sa­ne, frater, frequentabis Ecclesiam, si gressus tuos letlialibus laqueis avida illa non implicet, et involvat usura. Recte orabis Dominum tuum, si precibus tuis obvia tibi cordis tui non obsistat invidia. Recte contundes manibus pectus, si omnem inde furorem malignae volun­tatis excusseris. Juste etiam dabis denarium pauperi, si alii illud pauperi non tulisti. Haec ergo est, charissimi, religiosa esuries, hic fidelium pastus animarum; ut jejunium nostrum sanctificet castitas, ornet patientia, benignitas foveat, misericordia laetificet, commendet humilitas. His Quadragesimam Christi, prout possumus, virtutibus subsequamur, ut gemi­no quodam corporis animique jejunio, divinae nos semper gratiae commendemus.“ Olim Christiana pietas imminentes Quadragesimae dies peculiari pietate praeve­niebat, nec patiebatur, ut homines vino quasi obruti, immodicis epulis exsaturati, in sa­crum Cinerum diem introirent. Nunc, instante Quadragesimae tempore, quod lubet licet, et gentilium bachanalia instaurantur. „Vanitates sunt et insaniae falsae“5), quae Christianos, qui in s. regenerationis fonte solemnes illas ejurationes satanae et mundo emiserunt, certe non decent. Quamobrem laudandus et ubi viget omnino retinendus est mos, tribus diebus, 1) Sess. XXV. de dei. cibor, et jejun. — 2) Serm. Quadr/ 4. — 3) Is. 58, 6. 7. — 4) Homil. i. — 5) Cf. Psalm. 39, 5. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom