Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

3 Quadragesimale tempus immediate praecedentibus, Sanctissimum Eucharistiae Sacramen­tum solemni ritu publicae fidelium venerationi exponendi, cum ut pro offensis Dei Deo quadamtenus satisfiat, tum ut animi fidelium praeparentur, ut pia mente et prompta volun­tate observantiam Quadragesimalern suscipiant, et ut quemadmodum Ecclesia Passionem Domini (unc etiam recolit in Evangelio1), ita populus Christianus per commune consortium Crucis Christi aliquid in eo, quod propter nos gessit, libenter agat, pia meditatione ad pie­tatem excitetur, retrahatur a vitiis, et conversus ad Dominum suo Capiti conformetur. Quae circa dispensationem, iu lege abstinentiae Quadragesimalis concedendam, alias constituta sunt, ac disposita, porro in vigore suo remaneant. Nos autem FF. et Filii in Christo Charissimi! dico cum S. Paulo2) nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, potius in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei Ministros sicut in patientia, in castitate, in scientia, in caritate non ficta: ita etiam in laboribus, vigiliis, in jejuniis. Sanctificemus nos, et curae nostrae credi­tas oves fructificemus. Christo dicente3) sumus lux mundi, sumus sal terrae. Quemad­modum igitur sol attollens se ab occasu super nostrum horizontéin, et suos radios expan­dens per universum orbem fugat tenebras noctis, et luce sua ornantur omnia et pulchra fiunt, sic luceat oportet lux nostra coram hominibus; luceat scientia et doctrina ad ex­pellendas caligines ab oculis commissi Nobis gregis, ut videant opera nostra bona et glori­ficent Patrem nostrum, qui in coelis est. Hoc est monitum, quod dedit Apostolus Tito4): „In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de nobis.“ Haec est via, quam stravit Christus Dominus, praebens nobis exemplum. Coepit, nimirum, facere et docere.5) „Sic est voluntas Dei, ait Petrus0) ut benefa­cientes, obmutescere faciamus imprudentium hominum ignorantiam.“ Sunt scribae et pha- risaei, qui dicebant et non faciebant, quos reprehendit Dominus.7) Nos Ministri Christi, ut digne augusto hoc munere perfungamur, nobisque reverentiam, et fidem ministerio no­stro conciliemus, sine quibus nullum ex nostro zelo fructum percipere possemus, necesse est, ut mores nostri tam sint mundi, vivendi ratio adeo sit ab omni suspicione culpae va­cua, ut dicere gregi nostro possimus cum Christo8): „Quis ex vobis arguet nos de peccato? Si veritatem dicimus vobis, quare non creditis nobis?“ Bene novi, esse legem Dei immacu­latam, quae convertit animas9) et quemadmodum aqua non mutat naturam, et eadem est semper, sive per aureum, sive per ferreum tubulum diffluat, ita legi Domini non officit im­probitas annunciantis. Sed talis est infirmitas hominum, ut facilius imitentur malum exem­it pium, suis studiis et nisibus conforme, quam obtemperent verbis, quae opposita praecipi­unt. Veritas annuueiata non creditur, quando a praecone evangelico non servatur; cum­que facta verbis contradicunt, quidquid praeco dicit, non aliud est, quam aes sonans et cym­balum tinniens, quod aerem quidem verberat, ferit aures, sed cor non attingit. E contrario ambigi nequit, quominus vita immaculata et ab omni labe puri­ficata, totum verbo Dei tribuat pondus, quod necessarium est, ut exoptatum afferat fru­ctum. Oh mira exemplorum vis, exclamabat S. Basilius10), mira vitae Sacerdotum efficacia! Bonum exemplum muta est eloquentia, pracficus sermo, qui sensim in animum obrepens, 1) Domin. in Quinq. ex Gap. 18. Luc. — 2) Cf. II. Cor. 6, 3. sq. — 3) Matth. 5, lt. — 4) 2, 7, 8. — 5) Act. 1. — 6) I. Ep. 2, lő. — 7) Matth. 23, 3. — 8) Joann. 8, 46. — 9) Psalm. 18, 8. — 10) hóm. 9. in S. Gordian. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom