Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. Nr. I. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Inter omnes dies, quos, ut loquitur S. Leo M.') „multis modis honorabiles habet Christiana devotio, nullus est excellentior festivitate paschali, per quam in Ecclesia Dei universarum solemnitatum dignitas consecratur. — Considerantes autem, quid per Crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandum Paschae diem merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari, ut digni possimus divinis interessé mysteriis; non enim summos tantum Antistites, aut secundi ordinis sacerdotes, — sed omne corpus Ecclesiae, universumque fidelium numerum, ab omnibus contaminationibus oportet esse purgatum, ut templum Dei, cui fundamentum est ipse fundator, in omnibus lapidibus speciosum, et in tota parte sit lucidum.“ Quibus quidem verbis tam ideam, quam sublimem finem, quem Ecclesia observant a quadragesimali prosequitur, optime elocutus est Sum­mus Ecclesiae Pontifex et Doctor. „Ecce tempus, ait S. Petrus Chrys.2), quo carnis otia, quo mentis ignavia, quo ventris cura, et tota est familiaris obsequii deponenda torpedo. Ecce tempus, quo in armorum coelestium meditatione, animi et corporis exercendae sunt vires. Nunc est tempus, quo gula cum jejunio, abstinentia cum crapula, cum luxuria castitas, cum perfidia fides, pietas cum impietate, patientia cum furore, cupiditas cum liberalitate, misericordia cum avaritia, humilitas cum superbia, sanctitas cum reatu, Christo remunerante confligit,“ Nimirum ad humanas passiones adversus spiritum concupiscentes exercendas, mentemque hominis illustrandam aptioremque efficiendam ad coelestia me­ditanda, ac degustanda, vix aliud efficacius medium est quam jejunium; quare illud Sancti Patres propria edocti experientia virtutis cibum, mortem culpae, excidium delictorum, remedium salutis, radicem gratiae, atque fundamentum castitatis appellant. Quod cum ita sit, nemini mirum videbitur, quod Ecclesia, quidquid etiam obstrepat sapientia carnis, quidquid obganniant ii, quorum Deus venter est3), fidelibus suis jejunium commendet, atque praecipiat etiam, idque tanto magis, quod noverit, Regnum coelorum vim pati, et a violentis rapi illud1), non tantum in laboribus, ac vigiliis, sed etiam in jejuniis multis.5) Cum porro ille, qui in christiano agone bonum certamen certare, cursum consummare, fidemque servare desiderat, ut justitiae coronam legitime certantibus repositam a justo Judice possit accipere, corpus cum Apostolo0) castigare et in servitutem redigere neces­sario debeat; optimo sane consilio S. Mater Ecclesia, ut homines curis saecularibus ir­retitos, et pene continentiae vel compunctionis ignaros ad propriae salutis opus, quod unum est necessarium7), revocaret, constituit sacra jejunia. Inter quae primum pro­fecto locum tenet Quadragesimale, quippe in Prophetis adumbratum, Christi Domini exemplo consecratum, ab Apostolis traditum, et ab universali Ecclesia ideo retentum et observatum, ut quemadmodum S. Leo M. et alii SS. Patres loquuntur, totum Ecclesiae corpus simul poenitentiam agat, maculasque totius anni decursu contractas eluat; ut porro omnes et singuli Christiani carnis mortificatione, et castigatione Christo commoriantur, 1) Serm. de Qoadr. 10. - 2) Serm. de Jejun. etc. 3. — 3) Philipp. 3, 19. — 4) Matth. 11, 12. — 5) Cf. II. Cor. 11, 27. — 6) Cf.I. Cor. 9,27. — 7) Luc. 10, 42. — Nr. 347. De observan tia Quadrage simali et obit gationibus Cleri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom