Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

34 rum est non verbo et exemplo tantum, sed etiam Sacramentis pascere creditos sibi fide­les ad Sacramentum Poenitentiae semper quidem digne, sed hoc impri&is Jubilaei tem­pore etiam quam zelosissime administrandum totis viribus incumban/, atque ut solertis medici et prudentis judicis partes in S. Tribunali impleant. Quia vero, ut praemissum est, illos, qui Indulgentias Jubilaei lucrari cupiunt, saltem in ultimo Opere, quod ad Jubilaeum consequendum adimplent, in statu gratiae constitutos esse oportet, Pastores Animarum hortabuntur fideles et quantum in se omnimode etiam curabunt, ut ii prius­quam Ecclesiarum praescriptas visitationes plene perficiant, rite et recte peccata sua con­fiteantur, et sacram Communionem sumant. 9. Jubilaeum a die promulgationis eius in singula Parochia incipit, et quam­primum Ecclesiae, quarum visitationes praescribuntur, fidelibus parochiarum innotuerint, nihil obstat, quominus singuli praescriptis operibus se accingant, et Indulgentiarum Jubi­laei participes fiant. Cum autem Jubilaeum e clementia Beatissimi Patris toto labente anno duret, tempus illius coarctari nequit. Atque ideo, sed etiam propterea, quia indigentiae et adjuncta fidelium, in singulis parochiis, Pastoribus animarum optime cognita sunt, et esse debent, sicut designationem Ecclesiarum visitandarum eorum arbitrio detuli, ita provin­ciam circa tempus processionum eo scopo in Parochiis instituendarum, ut Ecclesiarum Visitationes perficiantur, disponendi, aeque DD. VADiaconis Districtualibus committo. Qui vero nihil eatenus determinabunt, nisi auditis Condistrictualibus Fratribus. De initis consiliis et factis dispositionibus ad Nos referendum habebunt VADiaconi. Agite jam, W. FF. et FF. in Christo Dilectissimi, ut fideles, vestrae curae crediti, beneficii, per Jubilaeum sibi oblati, magnitudinem agnoscant, eiusdemque ad pro­curandum salutis negotium opportunitate, vehementius accendantur ad hauriendum cum gaudio de fontibus Salvatoris. Agite porro, ut intelligant, fructum Jubilaei, miserationes nempe divinas et coelestium donorum thesaurum tunc solum nobis obtingere, si emunda­ta in Sacramento Poenitentiae conscientia, Deo reconciliati renovemur spiritu mentis, et in concepto emendandae deinceps vitae proposito constantes ac firmi usque finem per­stiterimus, intellecturi simul, nos in tot, tantisque Ecclesiae et Civitatis calamitatibus contra externos quosvis inimicos validum sperare non posse praesidium, nisi nos ipsi pri­us in nobis pravarum cupiditatum illicia, et quae in nobis regnant vitia, veluti totidem hostes domesticos et intestinos superemus ,,qui, dicente S. Leone M.1), si donata nobis per Dei gratiam morum correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet: et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis non ipsorum merita sed nostra delicta fecerunt.“ Diximus autem, agite, id est facite; nam etiam Christus pri­mum coepit facere, dein docere3) et etiam dum dicit*) : „Qui fecerit, et docuerit, hic ma­gnus vocabitur in regno Coelorum,“ primas dat operi, secundas doctrinae; qui etiam ficul­neae, nil nisi folia habenti maledixit,4) id inculcare volens, hoc idem nobis imminere, si sola ver­borum folia habuerimus, bonorum vero fructu operum caruerimus. Praecursor Domini vox fuit, ut dicit Evangelium,5) quia ipsius vita clamabat poenitentiam et sanctitatem. Non satis ergo est, quod clamemus, quod doceamus, sed ipsi Vox esse debemus, uti S. Joannes Bapt. opere praestantes, quod dicimus. Non simus sicut puteus, cuíub aqua mundat vasa immunda, • \ 1) Serm. 39. »1. 38. — 2) Act. 1. 3) Matth. 6. — 4) Matth. 11. — 6) Lue. 3, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom