Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

35 t' . / t­• cum tamen ipse'plentis sit sordibus. Verba, quae ex ore tantum prodeunt, aérem verbe­rant, ad suramunt per aures transeunt audientium; ut autem ad cor pertingant, excor­de procedant, est necesse. „Sic pugno, ait Apostolus,1) non quasi aérem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.“ Eloquentiora sunt facta, quam verba, disertiores sunt manus, quam lingua. Verba movent, exempla trahunt, antiquum, sed semper verum est adagium. Alios docere et corrigere velle haud magnum est, at seipsum regere, et vita et exemplis docere, gloriosum est. Haec est magna Dei, hominumque sapientia. Iccirco Salomon Deum roga­bat, dicens: „Mitte sapientiam de coelis sanctis tuis: ut mecum sit, et mecum laboret.“'2) Non solum volebat sapientiam sibi adesse, sed etiam secum laborare. Et Psaltes Regius antequam diceret:3) „Docebo iniquos vias tuas“ hunc in modum oravit: „Cor mundum crea in me Deus, et Spiritu principali confirma me.“ Spiritum a Deo postulavit, prius quam alios doceret. Finem autem dicendi facturi, verbis Benedicti XIV. „Sacros Christi Ministros, eiusque Sacramentorum dispensatores enixe, studioseque monemus, ut deman­dandum sibi laborem pro fratrum infirmorum curatione et salute alacriter suscipiant, ac pro ipsius Christi Domini, eiusque sponsae Ecclesiae caritate strenue et constanter exer­ceant, memores illius, cuius vices gerunt, Pastoris boni, qui non labores solum longissimo intervallo majores sustinuit, sed vitam quoque suam posuit pro ovibus suis; cuius nimi­rum immensae caritatis cooperatores se fieri, maximo suo lucro deputare debebunt, am- plissimamque mercedem ab eo sperare, quam ipse omnibus, qui sibi ministraverint, retri- buturum spopondit. Omnes itaque ad sacramenti Poenitentiae saluberrimum et necessarium lavacrum accurrentes benigne excipiant, patienter audiant, instruant, moneant; et facul­tates sibi collatas in eorumdem poenitentium solidum bonum, in aedificationem, non in destructionem, quo scilicet fideles dispensatores inveniantur, adhibeant.“4) Datum Strigonii, Dominica Quinquagesimae, in diem 4. Febr. incidente, Anno Domini 1875. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. Sanctissimi Domini Nostri Pii divina providentia Papae IX. epistola encyclica ad omnes Patriarchas Primates Archiepiscopos Episcopos aliosque locorum Ordinarios gratiam et communionem cum Apostolica Sede habentes et ad christifideles universos. PIUS PP. IX. Venerabiles Fratres et Dilecti Filii salutem et apostolicam benedictionem. Gravibus Ecclesiae et huius saeculi calamitatibus ac divini praesidii implorandi necessitate permoti, nunquam Nos Pontificatus Nostri tempore excitare praetermisimus christianum populum, ut Dei Maiestatem placare et caelestem Clementiam sanctis vitae 1) I. Cor. 9, 27. 2) Sap. 9, 10. — 3) Ps. 50. — 4) Conitit. Convocatis 7. Kal. Sept. 1749.

Next

/
Oldalképek
Tartalom