Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

33 7. Moniales, ad clausuram obligatae, quales in hac Archi-Dioecesi sunt Ursuli- nae, ElisabethinaA et De Nostra Domina nuncupatae, quemadmodum etiam illarum No- vitiae, et quae in Claustro educantur puellae, Ecclesiam propriam Conventualem scopo hoc adeant, atque in illa ad quatuor aras praescriptas preces tot, quot praescriptum est, vicibus persolvant. 8. In extraordinariis casibus, qui occurrere poterunt, Confessarii indigentiis spiritualibus concernentis personae, quantum ad commutationem visitationum Ecclesiarum in aliud pium opus provideant prudenter et circumspecte, memores nullum aliud e prae­scriptis pro lucrifacienda indulgentia operibus, praeter Ecclesiarum Visitationen) commutari posse, si prolium Communionem demas, de quibus puncto 6. sermo recurrit. Non sufficit autem fideli populo Jubilaeum annunciare, sed necesse est, ut ille ad Jubilaeum rite praeparetur ac disponatur. Disponetur autem, si quid sit Jubilaeum, rite-perceperit et simul intellexerit motiva, quae quemlibet suae salutis studiosum Ecclesiae filium non possunt non impellere, ut illius fructus sibi acquirere contendat. Itaque suae obligationis esse noverint pastores animarum tam in sacris sermonibus, quam in Catechesi­bus proponere Catholicam de Indulgentiis et Universali Jubilaeo doctrinam, quam in Pa­storalibus hisce Nostris iccirco etiam paulo fusius explanavimus, ut DD. Curatis argu­mentum sermonum ad populum habendorum suppeditaremus. Quia vero Indulgentias Jubilaei nemo lucrari potest, nisi qui vere poeniteus et in statu gratiae fuerit, in sermo­nibus suis porro poenitentiae necessitatem demonstrent, et ineluctabilem animae jacturam urgeant, nisi Poenitentiae ope peccata deleantur, dicente Dei Eilio:1) „Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.“ „Nisi quis renatus fuerit de aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei2)“ dicit idem Divinus Salvator de Baptismo, de Poenitentiae autem Sacramento docet Synodus Tridentina3) „esse illud lapsis post Baptismum ad salu­tem tam necessarium, quam sit nondum regeneratis ipse Baptismus, quem iccirco SS. Patres alteram post naufragium tabulam appellant. Ostendant qua ratione fideles ad Poe­nitentiae Tribunal se disponere debeant, nimirum, ut una poenitentiae gratiam a Deo exorent, accurate conscientiam discutiant, et vero cordis dolore peccata detestentur, ac defleant, firmumque voluntatis propositum concipiant, vitam in melius commutandi. Doce­ant denique, quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua integritate confiteri sua peccata debeant, et imposita suscipere ac peragere satisfactionis opera. De Poenitentiae autem Sacramento eo solerfius instituendi sunt fideles, quod Catecbismus Concilii Tridentini advertat,4) Parochos in explicatione eorum, quae ad idem Sacramentum pertinent, nun­quam adeo diligentes futuros esse, ut satis videri possit. Sed non solum instituendi atque ad confessiones sacramentales peragendas excitandi, verum etiam, prout oportet, exaudi­endi erunt fideles. Sane nullibi efficacius Dei Gloriam et salutem animarum promovere possunt pastores dominici gregis, quam in Tribunali Poenitentiae. Illic peccatoris conver­sio perficitur, illic congruis remediis animae fidelium venenati serpentis aculeo vulneratae curantur et sanantur. Illic peccatores in sanguine Agni dealbantur, et ab omni inquina­mento carnis et sanguinis mundantur, recuperantes Angelicam Puritatem, et futuri ex membris Satanae rursum viva Christi membra. Faxit Deus, ut Pastores animarum, quo­/ * * 1) Luc. 13, 5. — 2) Joann. 5. —3) sess. VII. can. 2. de Poenit. — 4) Pars II. de Poenit. Saer.

Next

/
Oldalképek
Tartalom