Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

32 que colloquio, et vago oculorum aspectu, populum etiam ad pie, devoteque precandufn • invitent. Laici a Clericis, foeminae a viris separatae, orantes prosequanturf“ Jam S. Joan- . nes Chrysost. populum ingenti numero pro festo S. Pelagiae Virginis/et Martyris cele­brando processionaliter confluentem, sic adhortatus est:1) „An non videtis, inquit, cum Imperator in Urbem ingreditur, quam composite, atque ordinate milites ipsi, ordine utrim­que disposito procedant, vicissim se hortantes, ut quieto et sedato, ac reverenti gradu procedant ; quo iis, qui eos spectant, compositi, et spectatu digni videantur ? Illos igitur imitemur. Nam et nos Imperatorem deducimus, non corporeum aliquem, aut terrenum, sed Angelorum Dominum. Atque ita ingrediamur, nos mutuo hortantes ad concinne, atque ordinate progrediendum, ut non multitudine solum, verum etiam ordine ipso specta­toribus stuporem afferamus. Maxime quidem. Quamvis enim nemo praesens esset, quam­vis soli per viam incederemus, neque sic tamen immodestos nos esse oporteret; divinos illos oculos metuentes, qui semper patent, et ubique praesentes sunt, et omnia intu­entur.“ Dummodo igitur observentur normae ab Ecclesia praescriptae in processionibus sacris, dubitari nequit, quin illae „veluti Templi ambulantis speciem praeseferant“ ut notat Eveillon.'4) Iis autem, qui Catholicae Ecclesiae ritus ob levitatem, quam quidam ex­hibent, dum ritum peragunt, aut illi adstant, cavillantur, dicendum cum S. Augustino5): ,,In Ecclesia, quae toto terrarum orbe diffusa est, palea est et frumentum. Palea volat, frumentum manet. Ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ven­tus tentationis non aufert. In his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani? Et fit, quod scriptum est: Quoniam Nomen Meum per vos blasphematur in gentibus. Inique, invide, Aream suspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt. Quaere, et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est, ut non omnes tales tibi videantur, qualis sis.“ Et cum S. Hie- ronymo4): „Paucorum culpa non praejudicat Religioni, qui et absque Vigiliis possunt er­rare vel in suis, vel in alienis domibus. Apostolorum fidem Judae proditio non destruxit: et nostras ergo Vigilias malae aliorum Vigiliae non destruent.“ 5. Multi fidelium in ejusmodi adjunctis externis vivunt, ut penes optimam vo­luntatem visitationes Ecclesiarum perficere nequeant, in horum censum referendi sunt praeter invaletudinarios, in captivitate, et carceribus detenti, item milites, famuli, ancillae, mercenarii. Cum his, et alio quocunque, vero tamen non ficto impedimento detentis in visitationibus dumtaxat Ecclesiarum dispensamus, respective illas commutamus in obliga­tionem quindecim continuis vel interpolatis diebus domi persolvendo quinquies Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam, addendo insuper qualibet vice Corollam sive Ro­sarium Marianum minus, e quinque decadibus constans. 6. Proles, quae ad Communionem sacram nondum admitti possunt in vicem huius recitent Litanias Lauretanas cum Antiphona, et Orationibus de Deipara Virgine et S. Josepho. Prolibus autem illis, quae dictas Litanias quacunque de causa recitare non possunt, Confessarii alias pias preces imponere poterunt. lantium. 1) serin. 1. apud Bolland, ad diem 9. Junii. — 2) in Tract, de Process. — 3) in Psalm. 34. — 4) contra Vigi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom