Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
18 ut hoc quoque in casu cuiusque, Indulgentiae fructum lucrari volentis, singularis dispositio requiratur. Usum Indulgentiarum apud Graecos testantur etiam chartae illae con- donativae, sive diplomata a poenis et canonibus non plene adimpletis poenitentes eximentia, maxime circa discessum ex hac vita extra Sacramenti susceptionem, qualia diplomata Pontifices quique, Episcopo superiores, concedere solent, ut observat Goarius, ‘) qui etiam indicat, indulgentiarum sic concessarum formam in Allatiano Euchologio extare. Apud reliquos Orientales Coptos, Syros et Armenos non unitos, remissionem poenarum temporalium per Indulgentiam aeque locum habere probat Henricus Denzinger, 2) apud quem in calce tomi secundi legi potest „Ordo reconciliationis et indulgentiae, quae fit apud Jacobitas Syros Sabbato Annunciationis, hoc est, Sabbato Sancto ad horam nonam.“ Narrat doctissimus Cardinalis Baronius, 3) Lincolniensem in Anglia Episcopum erga suas preces peccatorum suorum absolutionem, quam, ut loquitur, usitatiori vocabulo Indulgentiam appellamus, a S. Gregorio VII. petiisse et impetrasse his verbis: „Absolutionem praeterea peccatorum tuorum, sicut rogasti, scribit Summus Pontifex, Auctoritate Principum Apostolorum Petri et Pauli, quorum vice, quamvis indigni, fungimur, tibi mittere dignum duximus, si tamen bonis operibus inhaerendo, commissos excessus plangendo, quantum valueris, corporis tui habitaculum Deo mundum templum exhibueris.“ Quae Summi Pontificis verba hac animadversione comitatur: „Ut appareat, inquit, Sedis Apostolicae Ingulgentias illis communicax-i, qui quantum suppetunt vires, bene operari non praeteiunittunt, ixon autem ignavis, otiosis ac negligentia torpescentibus.“ Seu quod idem est, Sedes Apostolica sic concedit Indulgentias, „ne, quemadmodum Patres Tridentini cupiunt, 4) ecclesiastica disciplina enervetur.“ Quamobrem Summi Pontifices nunquam largiri solent Indulgentias nisi contritis, et vere poenitentibus. Absit igitur, ut aliquis existimet, se Indulgentias lucrari posse, quin se ad illas serio praeparet et disponat. Jam qui, qualiter dispositi et sub quibus conditionibus Indulgentiarum indicti Jubilaei participes fieri aut reddi queant, ijxse nos docet, qui eas largitur, SSmus Dominus Noster in suis Encyclicis: „Itaque, ait, omnibus et singulis Christi fidelibus — — in quacumque mundi parte existentibus, et in Apostolicae Sedis gi’atia et obedientia manentibus, vere poenitentibus, et confessis et saci’a communione refectis, quorum pi’imi (Romae degentes aut illic profecti) BB. Petri et Pauli, nec non S. Joannis Latei-anensis et S. Mariae de Urbe Basilicas semel saltem, in die per continuos aut interpolatos quindecim dies, sive naturales sive etiam ecclesiasticos,-------alteri autem (in aliis mundi partibus d egentes) Ecclesiam ipsam Cathedralem, seu maiorem, aliasque tres eiusdem Civitatis aut loci sive in illius suburbiis existentes ab Ordinariis locoi’um vel eorum Vicariis, aliisve de ipsorum mandato, — designandas, semel pariter in die per quindecim continuos vel interpolatos dies, ut supra devote visitaverint, ibique pro Catholicae Ecclesiae, et hujus Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extii-patione haeresum, omniumque errantium conversione, pro totius populi Christiani pace et unitate ac juxta mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint, ut plenissimam anni Jubilaei omnium peccatorum suorum Indulgentiam, remissionem et veniam, annuo temporis spatio supeifius me- 1 1) Euchologion sive Rituale Graecorum Venet. 1730. Cf. Morinutn ,,Commentarius Historicus de Poenit. Lib* VI* cap. 25. — 2) Ritus Orientalium etc. Wirceburgi 1863. t. I. — 3) Annál. Eccl. t. 11. ad an. 1073. 4) Sess. XXV. Decr. de Indulg*