Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

19 morato semel consequantur, misericorditer in Domino concedimus et impertimus, annuentes etiam, ut haec Indulgentia animabus, quae Deo in caritate conjunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possic ac valeat.“ Plenissima, quae conceditur, anni Jubilaei omnium peccatorum indulgentia, remissio et venia intelligi debet a vinculis peccatorum non quoad culpam, sed quoad poenam, ex culpa in Poenitentiae Sacramento jam dimissa relictam et satisfactoriam. Per Indulgentiam enim non remittitur culpa, quae in Baptisatis non remittitur nisi per Sacramentum Poenitentiae, aut per con­tritionem perfectam, quae perfecta non est, nisi conjuncta sit cum voto suscipiendi Sacra­mentum. Indulgentiae itaque supponunt peccatum jam remissum quoad culpam et quoad poenam aeternam. Quae remissio culpae etiam in praeattacto loco Encyclicarum supponi­tur, siquidem ii, quibus remissio indulgentia et venia conceditur, vere poenitentes, et con­fessi, et sacra etiam Communione refecti, adeoque a culpa immunes esse debeant. Adhibe­tur itaque hic loci vox „peccatum“ in sensu, in quo illud in SS. Litteris adhibitum legimus v. gr. apud Dánielem: ‘) „Peccata tua eleemosynis redime“, porro in Libro 2. Machab 2). ,,Sancta ergo et salubris est cogitatio orare pro defunctis, ut a peccatis solvantur“ videlicet peccatorum poenis seu vinculis. Ut enim Tridentini Patres docent,J) peccator, etsi confessus et absolutus, per poenitentiam impositam adhuc censetur ligatus. Imprimis certum est, per absolutionem dumtaxat sacerdotalem, in Sacramento Poenitentiae impertitam, remitti peccatum, et quae per illud incurritur, poenam aeternam, nec enim aliud divinitus institutum accepimus praesidium, quo gratiam et amicitiam Dei, quam amisit peccator, recuperare liceat: ex adverso per Indulgentiam remitti solum poenam temporalem, ex peccatis, quoad culpam remissis, residuam, justitiaeque divinae vel in hac, vel in altera vita exsolvendam. Aeque dubitari nequit, per absolutionem sacramentalem applicari, communicarique ipsam Christi Redemtoris satisfactionem, qua is in cruce perfunctus, omnia omnium hominum peccata plene exhausit, eosque a damnatione aeterna ereptos Patri reconciliavit: per Indulgentiam autem applicari thesaurum Ecclesiae spiritualem, de quo in superioribus sermo Nobis fuit, et cuius thesauri dispensationem Salvator Noster beato Petro Apostolorum Principi, eiusque in perpetuum successoribus tribuit, 4) denique, quod jam antea innuimus, certum est, absolutionem sacramentalem omnibus, post Baptismum lapsis ad consequendam peccatorum veniam, vel in re, vel in voto, ab­solute esse necessariam: indulgentiarum autem usum, etsi, ut loquitur Concilium Tri- dentinum, 5) populo Christiano maxime salutarem, ideoque summo studio expetendum, non tamen ad salutem absolute esse necessarium. Ex dictis prono fluit alveo, neminem Indulgentiae percipiendae idoneum esse, qui non sit in statu gratiae, seu quod idem est, immunis a peccato; quomodo enim fieri posse crederemus, relaxari poenas temporales illi, qui adhuc peccati, poenaeque aeternae reatui obnoxius est? Aut quid tandem prodesset absolvi a poena temporali, urgente adliuc sempiterna? Cum igitur peccati, poenaeque aeternae remissionem consequendi non aliud suppetat medium quam Poenitentiae Sacramentum, intelliginms jam, quare Summi Pontifices Indulgentias non impertiantur nisi vere poenitentibus et confessis. Quod quidem, ut loquitur 1 1) 4, *24. — 2) 12, 46. — 3) Sess. XIV. cap. '8. de satisi. 4) Benedict. XIV. in Const. ,,Pia Mater“ Non. Apr* a. 1747. — 5) sess. XXV. decr. de Indnlg. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom