Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
17 suam traxerint ex meritis et satisfactionibus Christi, hic nulla Domini injuria coadunantur, imo tamquam ipsius merita censentur; et quia communionem Sanctorum credimus, dubitare non possumus, quin hac communione fiat, ut satisfactiones, quae uni accrescunt, aliis tribuantur, impendantur ac communicentur, atque sic fortius membrum sua virtute infirmum adjuvet, mediante tamen influxu et motu Capitis Christi, qui est omnia in omnibus, fons totius meriti, sine quo omnia nostra opera vana et inania essent. — Indulgentiae multiplicis sunt generis. Aliae generales, toti nempe Ecclesiae vel omnibus certae regionis fidelibus impertitae; aliae particulares seu personales. Aliae partiales : et hae partem relaxant poenitentiae, quae juxta Canones, peccatori imponi debuisset, simulque partem remittunt poenae temporalis, quae priori illi in Dei aestimatione respondet. Aliae plenariae, quarum virtute relaxatur tota poenitentia ex Canonibus adhuc subeunda, unaque dimittitur tota poena temporalis in purgatorio luenda. Indulgentia plenaria quaecumque sit, quantum ad poenae condonationem prorsus eadem est, licet adjunctis privilegiis una ab alia differre possit: cuius modi est Indulgentia Jubilaei, quae omnium maxima est et plenissima Indulgentia. Quidquid autem sit de eo, an Jubilaeum Bonifacins VIII. primus instituerit, aut saltem restituerit, siquidem ipse Summus Pontifex in celeberrima de Jubilaeo die 23. Febr. 1300. edita Constitutione ad Majorum vestigia, antiquorum nempe fidam relationem provocet, exploratum profecto est, illud ad praesentem formam a praelaudato Bonifacio VIII. fuisse redactam : non est autem censendum, Jubilaeum ex aliis causis alibi locorum non fuisse celebratum e concessione utique Summorum Pontificum. Habemus sane exemplum celebrati quolibet quinquagesimo anno Jubilaei in Anglia ad tumulum gloriosi Martyris S. Thomae Cantuaxfiensis, qui pro Dei Ecclesia gladiis impiorum occubuit. ') Liquet hoc e litteris Cardinalis Wolsaei ad Sylvestrum de Gigliis, Episcopum Wigorniensem et Henrici VIII. Angliáé Regis Oratorem ad Sanctam Sedem die 24. Martii 1519. directis 3), in quibus haec leguntur: „Majestatem Regiam summis precibus a Summo Pontifice contendisse, ut quasdam plenarias indulgentias ab eius praedecessoribus quinquagesimo quolibet anno post sacratum D. Thomae Martyrium Cantuariensi Ecclesiae induitas, sua vellet auctoritate confirmare, quo annum proximis Nonis Julii inchoandam, summa veneratione, ex tam pretiosi Martyris honore, queat celebrare. Cum enim is annus Jubilaei et remissionis fuerit habitus, consueverunt regni incolae ingenti frequentia ad istam Ecclesiam devotionis et religionis ardore confluere.“ Haec ille Henricus petiit, qui nondum passionibus excoecatus calamum strinxit pro fide catholica contra Lutherum, abreptus vero et excoecatus passionibus gladium strinxit in illos, qui deficere ad Schisma noluerunt, e defensore fidei huius persecutor factus, e cultore autem Sancti Martyris, huius iniquissimus judex et infensissimus hostis, quippe qui Martyrem, ut laudatus Rubeus observat „non in Areopago, aequo scilicet justoque tribunali, quod Marti ferunt accidisse, sed impia ad subsellia causam dicere jussum, et perduellionis falso condemnatum e coelitum albo eradi jussit, et toto regno pi’o- scribi.“ Apud Graecos etiam illos, qui schismate ab Ecclesia Catholica scinduntur, eonstautem et perpetuum obtinere usum Indulgentiarum certissimum est. Eorum enim aphesis eiusdem est prorsus rationis atque Indulgentia nostra, quam illi singillatim tantum pereonis tribuunt, dum in Ecclesia Catholica in commane quoque concedantur ita tamen, 1 1) Orat. Ecol. — 2) Vid. Bonifác. VIII. Jóann. Hubei. —