Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

12 Martyribus, propter fidem in earcere detentis, exorare consueverant. Similia prorsus scribit S. Cyprianus. ') In sermone autem de Lapsis alia inter dicit.: „Poenitenti, operanti, roganti' potest clementer ignoscere, potest in acceptis referre, quidquid pro talibus et petierint Martyres et fecerint Sacerdotes.“ Quis vero credat poenitentes ambivisse patrocinia Marty­rum, in carceribus existentium, quando integram poenam sive poenitentiam, sibi injunctam luere ac peragere volebant; sed quando pacem sive indulgentiam dari sibi volebant non peracta integra poenitentia, tunc ad Martyrum intercessionem recurrebant, ut nimirum er­ga hanc pars poenitentiae ab Episcopis condonaretur, id vero est, Indulgentia concedere­tur. Porro Indulgentiarum in Ecclesia usum sicut probant, ita etiam testantur Concilia vetustissima, eaque tam generalia, quam particularia. Sic Concilium Nicaenum I. statuit 2), ut qui serio poeniteiitiam agunt, possint Indulgentiam ab Episcopo obtinere. „Licebit, in­quit, Episcopo de his aliquid humanius cogitare,“ negligentiores autem jubet idem Concili­um, ut definitum poenitentiae tempus totum explere debeant. Quid autem hoc aliud est, quam prioribus aliquid, posterioribus nihil indulgere. Similia statuta reperimus in Concilio Ancyrano 3), Laodiceno 4), quorum illud mox ante, istud mox post Nicaenum celebratum fuit. Idem docet S. Basilius m epistolis suis canonicis. A temporibus S. Gfregorii M. usus Indulgentiarum adeo notus erat et per­spicuus, ut nec Adversarii quidem id inficiari valeant. S. Gregorium stationum diebus Indulgentias populo concessisse discimus e S. Thoma Aquin. 5) et Guilielmo Antis- siodorensi. 6) Leonem III. Indulgentias concessisse tradit S. Ludgerus in epistola, quae le­gitur apud Surium. 7) „Idem S. Leo Papa, scribit Ludgerus, anno Dominicae Incarnati­onis DCCC1II. cum magna solemnitate suorum Cardinalium, Archi-Episcoporum, Epi­scoporum, et Praelatorum ad Imperatorem Carolum in Germaniam veniens, et ab eodem Imperatore imperialiter cum suis susceptus, inter multa pietatis suae opera, instantia eiusdem Serenissimi Impei’atoris et Regis Aquisgrani in palatio dedicavit Ecclesiam per­petuae Virginis Mariae, donans eamdem Ecclesiam multis Indulgentiis.“ Et infra: „Et Coloniae Agrippinae ad S. Martimim — — — Altaria consecravit, et multa alia Mo- nastei ia, et altaria, capellas per Alemanniam et Galliam consecravit: ubique multas Indulgentias conferendo.“ Sergium II. Pontificem, qui sedit circa annum 844. concessisse Indulgentias trium annorum et totidem quadragenarum visitantibus Ecclesiam S. Marti­ni in Montibus die festo eiusdem Ecclesiae comprobat inscriptio tabulae marmoreae, quae hodiedum exstat, incisa. Qui jam vel suspicari ausit viros sanctissimos, quales erant nunc nominati Summi Pontifices, rem novam instituere praesumpsisse, quam a prae­decessoribus suis non accepissent. Seriorum Pontificum facta et decreta hoc in objecto recensere tantumdem foret, ac rem in apertissima luce positam illustrare velle. Id quod etiam de Conciliis valet, puta Lateranensi IV., Lugdunensi II., Viennensi et Constan- tiensi, in quo posteriori damnati sunt errores Wicleffi de Indulgentiis, et in cuius ulti­ma sessione Martinus V. plenariam impertitus est Indulgentiam. Atque haec facta invictissime demonstrant perpetuum in Ecclesia usum Indul- 1 1) epist. 11. al. 15, item epist. 54. ad Cornei, et 52. ad Anton, item in lib. d« Lapsis, et in alio »d Novat. — 2) can. 11. al. 12, — 3) can. 5. — 4) can. 1. — 5) in 4. tent. diet. 2. q. 1. — 6) lib. 4. Sum. Theolog. — 7) Tom. 2. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom