Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

13 geatiarum, quas elargiendi potestatem S. Paulus ab ipso Christo, ut vidimus, repetit, qui illam potestatem instituit ac contulit his ad Petrum directis verbis: ‘) „Et tibi dabo claves Regni Coelorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in Coelis: et quod- cumque solveris super terram erit solutum et in Coelis. “ Quam ligandi et solvendi potesta­tem alibi 2) caeteris quoque Apostolis contulit. Quod autem sub his verbis comprehendatur haec potestas, ex ipsa eorum proprietate et amplitudine ultro colligendum est; sunt enim verba universalissima, quae ex vi sua omnem actum includunt, qui ad aperiendum Regnum Coelorum est accomodatus; ideoque non solum includunt potestatem solvendi ab obligati­onibus, sed etiam ab omnibus vinculis et impedimentis, quae nisi tollantur, non potest in­trari in regnum coelorum; quamobrem non dicitur: Que meum que solveris, sed Quodcumque solveris i. e. quodcumque vinculum vel impedimentum regni coelo­rum abstuleris. Dubitari itaque nequit, quin sub praedicta solvendi potestate hic actus remit­tendi poenas per indulgentias comprehendatur, intelligendusque sit, quandoquidem reatus poenae temporalis unum sit ex impedimentis et vinculis, quae homines detinent ab ingres­su in regnum coelorum. Quem sensum verborum maxime confirmat Ecclesiae traditio, quae sane optima est legum et Sacrae Scripturae interpres, quam traditionem recensita in superioribus facta ob oculos sistunt. Jure igitur in Concilio Tridentino definitum fuit *): „Quum potestas conferendi Indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque hujusmodi potestate divinitus sibi tradita autiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, sacrosancta Synodus Indulgentiarum usum, Christiano populo maxime salutarem et sacrorum Concili­orum Auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet, et praecipit, eosque anathe­mate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem es­se negant.“ Esse Indulgentias utiles et salutares hoc, ut loquitur Soarius *), non solum ve­rum est propter proprium fructum per se intentum per indulgentias, qui est remissio poe­narum, sed etiam propter multa bona opera, quae occasione et desiderio talis fructus a fidelibus exercentur. Exercetur enim fides in Christum, et circa poenas peccatis debitas, et circa valorem meritorum Christi, et potestatem ab ipso datam ad peccata tollenda. Ea etiam occasione crescit cultus et religio, non tantum Christi, sed etiam Sanctorum, et obe- dientia et amor erga Christi Vicarium. — Denique est alia utilitas in hac gratia, quia spe et desiderio consequendi illam, aliqua opera pietatis, orationis, et poenitentiae exercent fideles, et se ad justitiam disponunt per contritionem, vel etiam per confessionem, atque — ad Eucharistiam accedunt, quae omnia absque hujusmodi fiducia non facerent, ut ex­perimento constat. Et quamvis fortasse aliqui ea occasione satisfactiones aliquas, vel poe­nitentiae opera pro peccatis suis facere omittant, id tamen est per accidens, et ut ego opi­nor, spirituales viri dum indulgentias lucrantur, potius inde magis excitantur et promptio­res redduntur ad poenitentiae opera: qui vero illa occasione haec omittunt, vel aequa faci­litate id facerent, vel diutius in suis peccatis manerent sine indulgentiarum usu. Accedit tamen alia publica utilitas, quia cum saepius sint in populo Christiano plures calamitates et afflictiones, hoc medio excitat Ecclesia fideles ad purgandos animos et exorandum Deum, ut ea mala seu calamitates avertat. 1) M»tth. 16, 19. — 2) Matth. 18,18. — 3) Seas. XXV. Decr. de Indulg. — i) Disput. XLIX. see. V. — 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom