Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIX.
83 Sane nunquam fidei lumine adeo opus nobis fuit, ut in patientia possideamus animas nostras, quam in hac trepidarum rerum conditione per orbem. Mens humana stupens consilium simul et consolationem negat; sed mens Christiana, quae nec carnis, nec sanguinis revelationes aucupatur, et audit, fide collustrata, inter procellas quieta, inter pavores laeta, in spinis, quibus pungitur, rosas, in tenebris noctis surgentem auroram, in afflictatione incrementa gloriae nominis Dei et suae salutis contemplatur, nisi peccatum, in mundo malum non noscens, nisi quae Deus permittens vult, evenire aliquid ignorans ; volens, quae Deus vult, secura autem, quia Deo cura est de nobis, in machinationibus iniquorum non tam horum malitiam, sed ut illa exercitati profectum capiamus, attendit. Hirudo utique nihil vult, nisi sanguinem sugere, sed medicus, a quo applicatur, dumtaxat sanare vult. Sicut Josephi fratres hunc perdere tantum voluerunt, sed Deus, qui vias hominis dirigit, salvare Israel constituit. Eodem modo nisi vellet, aut e re fore videret, ut concussi adversitatibus, discamus quaerere ejus miserationes, cuius in prosperis negleximus justificationes; nisi cerneret, multos e nobis in utramque partem claudicare, cum solatia mundi tum gaudia coeli optantes, nisi sciret pone esse, ut prorsus mundani fiamus, amarum nobis mundum non redderet, solam relinquens viam, quae ad ipsum ducit, ut faventissima nobis sua consilia cognoscentes cum Petro Apostolo dicamus: „Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes.“') Aqua stagnans corrumpitur, insectis repletur, quae autem per saxa cadendo ruit, claritate nitet, et sana est. Quemadmodum S. Ambrosius scribit: „Periculorum nostrorum c ertamina, examina probationum sunt, et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio. Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit, cui conferatur corona justitiae. “ “) Soli ministri Christi, H cclesiae Catholicae Sacerdotes, hanc duram per orbem sustinent quaestionem, quia causam Dei prodere nolunt, quia ministerio suo sancto infideles esse timent, seu propter nomen Jesu Christi persecutione premuntur. Hoc quam verum sit inde ad pugnum patet, quod utprimum Sacerdos Catholicus Ecclesiam impugnat, aut illi apostata terga vertit, magis adhuc, quamprimum ad castra incredulorum prorsus deficit, mox laudibus ad coelum usque attollitur, mox pingui officio admovetur, mox tamquam stella lucens caeteris, qui in officio stabiles manent, ad imitandum proponitur. Manifestissimum itaque nobis est, quod Deus insignem nomini suo gloriam praeparet. Electam suam, et ad custodiam rei sanctae constitutam, nunc viventem sobolem ad difficillima mittit, sicut imperator cohortem suam, cui plurimum confidit, ad decidendum pugnae exitum reservat; sed vult tamen interea, ut spiritu mundetur, ut ceu triticum a paleis, quas ventus rapit, segregetur, ceu nobile metallum a scoria per ignem purgetur, atque sic imagini filii sui Unigeniti magis ac magis conformetur, qui passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.3) Ut nimirum dicere cum Prophetis possimus: „Dominus mecum est, quasi bellator fortis; hi in curribus, hi in equis, nos autem in nomine Domini;“4) vel cum S. Augustino: „Susceptor meus est Dominus, ne cadam, erutor, ne haeream, protector, ne feriar;“5) vel cum S. Anselmo: „Erue me de manibus inimicorum meorum, quia nihil oderunt in me, nisi quod dedisti mihi in omnibus 1 1) Joann. 6. 69. — 2) Ápol. Dav. c. 6. n. 30. — 3) 1. Petr. 2. 21. - 4) Jer. 20, 11. Dav. Ps. 20, 8. — 5) Enarrat. in Ps. 143.