Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIX.

84 bonis actibus. Nihil oderunt in me, nisi quod diligo te. Hoc omnibus studiis et tota fraude moliuntur, ne diligam te, ne glorificem te, ne omnino quaeram te.“1) Non miremur autem VV. FF. et FF. haec contra nos dirigi molimina, crucis ministri sumus, ad ferendam crucem primi vocamur. Jesus fuit in cruce „aspicientes, ut ait Apostolus,1) in Auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gau­dio sustinuit crucem, confusione contempta.“ Nullus Christi discipulus fuit sine cruce, i. e. sine passione, nec nisi per crucem pervenitur ad lucem, ad gloriam. Clamat Gen­tium Apostolus: ,,Christo confixus sum cruci,“3) „mihi autem absit gloriari, nisi in cruce D. N. J. C.,“4) quia nempe a Crucifixo Salvatore didicit: „Si quis vult post me venire — — tollat crucem suam, et sequatur me.“5) Nemo potest effugere crucem, nisi viriliter as­sumendo crucem, quia respuendo unam, confestim invenit aliam Cruce Christi certe gra­viorem; de suae enim tantum Crucis sequacibus dixit: „discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.“ 6) Esse cum Jesu in cruce quoque dulcis est paradisus, esse sine Jesu in pace quoque gravis est infernus. Mala, quae nos premunt, aut quae nobis imminent, ad Deum nos ire compellunt, et intimus omnium cor­datorum sensus docet, toto corde ad Deum redeundum, Deo adhaerendum esse. Ipse Summus Pontifex, axiomate „crux de cruce“ gloriosus, qui nihil ab hominibus, sed a Deo totum expectat, constanter orationem, sacramentorum usum, in cultu Dei assiduita­tem, et quaeque pietatis exercitia suadet, urget, commendat, et tamquam venturae misericor­diae ab Alto pignora annunciat. Redeamus ad cor7), et inveniemus Deum, in sacra solitudine, inquam nos abdidi­mus, in consideratione aeternarum veritatum adoremus altissima Dei consilia, expurgantes vetus fermentum e cordibus, ut simus nova conspersio, remissa peccatorum nostrorum cul­pa, reddita caritatis divinae gratia, quasi modo geniti, arctius conjungamur cum Deo Salvatore nostro Jesu Christo, exhibituri solatium Angelis, nobismetipsis restituturi qui­etem consolationis, et mundo? spectaculum, quo semper, qui contra Deum pugnant, con­funduntur; nam adversitate frangere nos voluit, et fimus fortiores,-------corrumpere stu­du it, et videt sanctiores, — pusillanimos nos facere contendit, et experitur, illa Christi ob­versari nobis „nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occide­re: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam;“8) desi­deriis pravis inficere nos mundus laboravit, sciens non alios, quam his irretitos Sacerdotes labi ad apostasiam usque, et invenit mundiores, — fidelitatem nostram rodit, dicteriis lace­rat, et deprehendit, surdis se cecinisse; — aciem bene ordinatam perrumpere, filios a patre, fratres a fratribus dirimere adnisus est, et cernit, fortiori vinculo invicem junctos esse, qualis primitiva describitur Ecclesia „cor unum, et anima una“9); pejores cupivit, et habet meliores, a Deo et Jesu Christo, qui solus est via, veritas et vita, avellere nos conabatur, et mirari cogitur, quod non tam cum Deo uniti, quam potius toto corde Deo tra­diti simus. Quis jam in dubium vocare queat, praeter efficacissima argumenta, quibus sacra in se et propter abundantes fructus commendantur exercitia, ipsa temporum, quae vivimus, 1) Medit. 8. — 2) Hebr. 12, 2. — 3) 1. Gal. 2, 19. — 4) ibid. 6. 14. — 5) Matth. 16, 28. — 6) ibid. 11. 29. ­7) of. Is. 46. 8. — 8) Matth. 10. 28. — 9) Act. 4. 32.

Next

/
Oldalképek
Tartalom