Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
33 siones ediderunt. De Juliano Apostata observavit S. Gregorius Naz. >), quod moliminibus, contra Christianos directis, Romanum Imperium praesentissimo discrimini objecerit, inquit enim: „Religionem Christianam immutare, atque in diversum movere conari, nil aliud fuerit, quam Romanam Imperium convellere, ac de rerum summa periclitari“. Nec ergo etiam tunc Christiani causa malorum erant, quibus Imperium laborabat, sed causa ipse Julianus fuit, „qui, ut idem narrat S. Gregorius N.2) furoris sensim ingravescentis oestro percitus et agitatus, ad ipsum calamitatum suarum caput tandem devenit,------atque e x his, quae jam confecerat, in eam spem adductus est, nihil esse, quod modo vellet, superare et expugnare non posset“. Quomodo autem Christiani sub persecutione illa se gesserint, ita describit praelaudatus Ecclesiae Doctor:3) „Nos autem, inquit, quibus arma et murus, et praesidium atque defensio una est spes in Deum, utpote omni humano subsidio prorsus destitutis et accisis, quem tandem alium aut precum auditorem, aut minarum depulsorem habituri eramus, quam Deum, qui jurat contra superbiam Jacob. Amos 8, 7.“ Sola Religio sancit obedientiam, qua remota quodvis imperium humanum est arbitrium. Ut enim legibus, non manus tantum, sed hominum contineantur voluntates, vis divina requiritur, quae conscientias liget ad obedientiam, eisque imperet: ergo, seposita lege divina, leges humanae erunt larvae umbratiles, simulacra cassa et inania. Atqui lex divina, divinum imperium, divina potestas, sola Religione fulciuntur, ac sustentantur: ergo sola Religio, familiis atque imperiis praesidens, ea regiminis et cordis Unitate continebit. Hujus solius est, humanam auctoritatem adeo coelesti communire auctoritate, ut homines non vi, non coacte, sed ex animo, sive ut S. Paulus loquitur, ex conscientia pareant. Igitur societas sine Religione, est societas sine Deo, idest sine aequitatis radice, juriumque auctore, sine vindice et remuneratore. Quae de Religionis in societate civili necessitate modo prolata sunt, effatis firmantur, vel si quis mavult Auctoritatibus. „Nollem, ait quidam, nollem mihi rem esse cum atheo Principe, cuius ferret utilitas, ut me in mortario contunderet: certe enim contusus peribo. Nollem si Rex essem, atheos mihi aulicos obversari, quorum interesset, mihi veneno mortem consciscere: e cubiculo egredienti continuo mihi antidoto cavendum esset. Principibus itaque et populis absolutae est necessitatis, ut idea supremi Numinis, creatoris, gubernatoris, remuneratoris ac vindicis cordibus profunde insculpta vigeat ac dominetur.“ Sic scripsit non S. Pater quispiam, non sedens in sua cella Monachus, sed incredulorum in Gallia antisignanus Voltairius 4). Audiendus est alter: „Fide, inquit, in Deum, et in futuram vitam dimissa, nihil nisi mendacia, hypocrisim, atque injustitiam debacchari conspicio. Utilitas prae omnibus: vitia virtutum specie condecorantur. Mihi serviant universi, cuncta ad me unum revertantur: me incolumi pereat genus humanum ! Haec intimiora sensa athei ratiocinantis. Vere hoc teneam: quicumque dixit in corde suo, non est Deus, — — vel mendax est, vel insensatus“. Ita vero scripsit Rousseau5). Noverunt hoc jam philosophi Gentiles, e quorum numero adferre suffecerit Senecam, sic scribentem:0) „Primum est Deorum cultus, Deos credere, deinde reddere illis majestatem, reddere bonitatem, sine qua nulla Majestas est.“ Novit idem unus e principibus poetis ita de populo Romano canens : „Diis te minorem quod geris, imperas. — Huc omne principium, huc refer exitum. Dii multa neglecti dedere Hell Orat. 2. in Julian. — 2) Ib. — 3) Ib. — 4) V. Diet. Philosoph, art. Atheisme. — 5) Emile, t. 3. — 6) Ep. 9ő, 3