Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

34 speriae mala luctuosa.“ 1) Horatio concinit Livius, qui dum quaedam suorum facta refert, quasi dolorem effundens, monet, alia contigisse aetate „ante doctrinam Deos spernentem.“ 2) Semper fuit, labentium populorum signum, contemptus religionis. „Hinc, ut loquitur clar. Audisius, 3) infirmitas explicatur, qua civilis orbis concutitur. Quum civilia condere jura aggrederentur politici, divina quoque religionis jura reficere et condere ausi sunt. Unde quae divina erat religio , populos atque imperantes refre­nans et continens, modo a principibus, modo a legumlatoribus tacta, humana atque infir­ma facta est. Equidem praeclara nomina inventa sunt: Deus et populus; status auctoritas; voluntas populorum. Sed quid, ad jus religionis vel societatis miser ille Deus, quem quis­que pro suo ingenio confinxerit? Quid Status, quid populus, nisi creaturae, quae non ipsae divinum jus constituunt, sed illi obsequantur? Hoc unum efficimur, ut quantum a condita divinitus religione recessimus, tantum ad paganismum, eiusque mala regrediamur. Hinc concussiones gentium atque regnorum: hinc subversa libertatis lex, quam gentibus jus divinum intulerat.“ Vellent quidem Ecclesiam, quia norunt verae vim moralem, sed vellent talem, quae praeter placita gubernantium nulla dogmata proponat; quae nihil regat, sed regatur, nihil conformet, sed conformetur, quae non sit divina, divinae tamen fructus adferat. Quod cum vera Christi Ecclesia non admittat, sed neque admittere possit, ideo evertenda clamatur, quia perversis consiliis adversa, et quia incommoda est. Ceterum ut quidem experientia docemur, opinionum et errorum commenta delet dies, naturae judicia confirmat; doctrinae doctrinis perimuntur, doctrina Ecclesiae semper eadem, generationes transeunt, regna intereunt, nova exsurgunt, Ecclesia Christi pignore munita aeternitatis procedit in suo cursu, semper salutem ferens, quia salutis institutum est. Quod perpetuum, omni tempori aptum, nulli tempori contrarium est. Ut doctrina catholica de obedientia erga potestatem civilem cum obedientia ad leges divinas in nuce exhibeatur, in medium proferam trium virorum sententias, quorum bini Sancti sunt et Doctores Ecclesiae, scientiae laude celeberrimi, tertius autem eruditus et fidelis Sacrae Scripturae in vestigiis SS. Patrum commentator. S. Anselmi mens et doctrina tanto majoris momenti est, quanto tempora eius et nostra in convulsione rerum et concitatione animorum perfectius congruunt. S. Doctor haec scribit.*) „Apostolus sicut superius reprehendit illos, qui gloriabantur de meritis: ita nunc ingreditur illos redarguere, qui postquam erant ad fidem conversi, nolebant subjici alicui potestati. Quam superbiam removet dicens: omnis anima, idest omnis homo, sit hu­militer subdita potestatibus vel saecularibus, vel ecclesiasticis, sublimioribus se; hoc est omnis homo sit subjectus superpositis sibi potestatibus. Et recte admonet, ne quis ex eo, quod in libertatem vocatus est, factusque Christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in huius vitae itinere servandum esse ordinem suum, et potestatibus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, non se putet subdendum. Cum enim constemus anima et corpore, et quandiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus tempo­ralibus ad subsidium eius vitae utamur, oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, ex illa vero parte, qua Deo credimus, et in regnum eius vocamur, non debemus esse subditi cuiquam homini, idipsum in nobis evertere cu­1) Carm. 1. 3- — 2) 1. 10, c. 40. — 3) Jus. nat. et gent. 1. 1. tit. 10. — 4) Ad C. 13, 1. Enist. S. Pauli ad Rom.

Next

/
Oldalképek
Tartalom