Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

30 niis innumera alia adjici possent, quae tamen brevitatis causa missa facio, id solummodo commemoro, quod ipsi religiosissimi Principes totam hanc provinciam, quae sacra et divina complectitur ad unam Ecclesiam pluries agnoverint, verbisque disertissimis confessi sint, uti: Constantinus M. '), Marcianus in Concilio Chalcedonensi2), Valentinianus I.3), Valenti­nianus III.4), Honorius 5), Theodosius junior e), Basilius, qui in Concilio Oecumenico 8-0 ita prolocutus est7): „De vobis autem laicis, tam qui in dignitatibus, quam qui absolute versamini, quid amplius dicam, non habeo, quam quod nullo modo vobis licet de ecclesia­sticis causis sermonem movere; neque resistere integritati Ecclesiae, et universali Synodo adversari. Haec enim investigare et quaerere Patriarcharum, Pontificum et Sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt; qui sanctificandi, qui solvendi et ligandi potestatem habent; qui ecclesiasticas adepti sunt claves: non nostrum, qui pasci debemus, qui sanctifi­cari, qui ligari, vel a ligamento solvi egemus“. Cum, dicente S. Paulo8), Deus non sit dissensionis, sed pacis, quis dubitet, quin voluerit, ut duae hae potestates in mutua concordia ac pace, penes se invicem existant, suaque jura et officia exerceant, adimpleantque; quis porro dubitet, conflictus si quis inter eas oritur, causam non ab indole et natura ipsarum potestatum repetendam, sed in homi­nibus, quibus una aut altera potestas credita est, quaerendam esse. Conflictus, dissensiones obtinuisse, annales Historiae demonstrant. Et primum quidem conflictum referunt Acta Apostolorum. Prohibiti sunt Apostoli, signanter Petrus et Joannes praedicare Christum a Magistratu Judaeorum, ipsi vero responderunt: „Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, judicate; non enim possumus, quae vidimus et audivimus non lo­qui“ 9). Conformiter igitur mandato Christi „praedicate Evangelium omni creaturae“, Apo­stoli porro jure a Christo accepto, usi correlatoque juri officio defuncti sunt; docuerunt enim populum legem Christi. Iterum igitur a Magistratu intercepti, et ad concilium, sive Tribunal summum Judaeorum citati sunt, ubi hanc audire debuerunt reprehensionem; „Praecipiendo praecepimus Vobis, ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra“. Respondens autem Petrus et Apostoli dixerunt: „Obedire oportet Deo magis, quam hominibus.“ Primus hic conflictus iccirco memoratu dignus, quia Apostolorum temporibus ortus est, et quia Apostoli a Spiritu Sancto edocti normam proposuerunt in conflictu observandam. „Obedire oportet Deo magis, quam hominibus“ dixerunt; hac re­gula veriorem, tutiorem assignare nemo potest.—Ecclesia, magistra obedientiae et inermis, conflictus non quaerit. Alienum prorsus est ab illa, id quocunque modo moliri, ut potestas divina, quae est in Ecclesia, cum potestate aeque divina, quae est in Civitate confligat, et opus Dei opere Dei destruatur. Ecclesia persecutiones pati potest, sicut passa est innumeras, — in ministris et fidelibus suis occidi potest, rebellionum, seditionum amica esse non potest. Contradicit quidem, quoties Christo contradicitur, et Christi institutioni­bus, conscientias fidelium suorum tuetur, quoties illae periculo peccati objiciuntur, id quod dijudicare ex ipsius Christi institutione ad se pertinet, aliena tamen jura non violat, sed curat, quod sibi commissum est, salutem animarum: ipsa ab excessibus tuta, potestatem quamvis ab excessibus, quibus quaevis gubernatio ad interitum properat, defendit. 1 1) Apud Ruffin. Hist. 1. 10. et apud S. Gregor. M. ep. 40. — 2) Act. 4. — 3) Apud Sozoin. Hist. 1. 6. — 4) Ib. — 5) Ep. ad Arcad. — 6) Ep. ad Cyrill. — 7) Act. Syn. 8. apud Labb. Mansi. — 8) 1. Cor. 1, 33. — 9) Act. 4. 19, 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom